PL 94, col. 45

Homiliae (Beda), J. P. Migne

moxque egressos ad terram invitavit ad prandium,
et inter prandendum tertio Petrum an se amaret,
interrogavit; ac tertio amorem confitenti, quia ter
eum negaverat, ei tertio pascendas suas oves commisit:
ac deinde quia pro earumdem ovium, id est,
animarum fidelium cura pastorali usque ad martyrium
crucis esset perventurus, intimavit dicens: Amen amen dico tibi, cum esses junior, cingebas te,
et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes
manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non
vis.
In manuum namque extensione designavit quod
per mortem crucis martyrio coronandus; in cinctione
alterius, quod vinciendus a persecutore; in
ductu quo non vellet, quod tormenta passionis contra
voluntatem esset passurus humanae fragilitatis.

Sed ne gravis forte videretur Petro praedicta a Domino
passio crucis, hanc suo confestim lenire curavit
exemplo, ut cruciatum martyrii eo lenius [ Al.,
levius] ferret, quo se meminisset similem suo Redemptori
mortis excipere [ Al., accipere] sententiam.
Postquam enim significavit ei qua morte clarificaturus
esset Deum, protinus adjungit quod in hujus capite
lectionis audivimus.
Et dicit ei: Sequere me. Ac si aperte dicat: Quia
ipse prius pro tua redemptione crucis supplicium subire
non timui, cur tu pro mei confessione nominis
crucem pati formides? Qui eo gloriosiore martyrii
palma clarificaberis, quod in hac promerenda magistri
iter sequeris. Jam vero ab evangelista non subditur
quid post haec dicta Dominus et discipuli fecerint,

sed ex eo tamen innuitur quod subjungit, Conversus
Petrus vidit illum discipulum quem ditigebat
Jesus, sequentem. Patet namque quia cum dixisset
Petro, Sequere me, id est, crucem patiendo imitare,
surrexit de loco convivii, et abire jam coepit. Secutus
est autem eum Petrus etiam incessu pedum, cupiens
implere quod audivit, Sequere me. Secutus est
et ille discipulus quem diligebat Jesus. Neque enim
arcendum se a consectatu Christi putabat, qui non
minori se gratia dilectionis a Christo complexum noverat.
Neque incredibile est ideo utrumque discipulum
corporali gressu vestigia Domini secutum, quia
necdum intellexerat quid significaverit in eo quod Petrum
[ Al., Petro] se sequi praecepit. Notum autem novi

vestrae fraternitati qui sit ille discipulus quem diligebat
Jesus, Joannes videlicet ipse, cujus hodie natalitia
festa celebramus, qui hoc scripsit Evangelium,
atque ideo suam personam maluit indiciis rerum
accidentium, quam proprio designare vocabulo.
Diligebat autem eum Jesus non exceptis caeteris singulariter
solum, sed prae caeteris quos diligebat familiarius
unum, quem specialis praerogativa castitatis
ampliori dilectione fecerat dignum. Omnes quippe
se diligere probat, quibus ante passionem loquitur: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione
mea
[(Joan. XV)]
. Sed hunc prae omnibus diligit
qui, virgo electus ab ipso, virgo in aevum permansit.
Tradunt namque historiae quod eum de nuptiis
volentem nubere vocaverit; et propterea quem a

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.