PL 94, col. 47

Homiliae (Beda), J. P. Migne

homo qui vivit, et non videbit mortem? [(Psalm.
LXXXVIII.)]
Sed ita potius intelligendum quod, caeteris
Christi discipulis per passionem consummatis, ipse
in pace Ecclesiae adventum vocationis exspectaverit.
Et hoc est quod ait Dominus: Sic eum volo manere
donec veniam, non quia non et ipse multos antea
labores pro Domino pressurasque malorum toleraverit,
sed quia ultimum in pace senium finierit, utpote Ecclesiis
Christi per Asiam quam regebat jam longe
lateque fundatis. Nam et in Actibus apostolorum cum
caeteris apostolis flagellatus invenitur, quando ibant
gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti
sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Et a Domitiano
Caesare in ferventis olei dolium missus, in ecclesiastica
narratur historia, ex quo tamen divina

se protegente gratia tam intactus exierit, quam fuerat
a corruptione concupiscentiae carnalis extraneus. Nec
multo post ab eodem principe propter insuperabilem
evangelizandi constantiam in Pathmos insulam exsilio
relegatur, ubi humano licet destitutus solatio, divinae
tamen visionis et allocutionis meruit crebra consolatione
revelari: denique ibidem Apocalypsim, quam
ei Dominus de statu Ecclesiae praesenti vel futuro
revelavit, manu sua conscribit [ Al., conscripsit].
Unde constat promissionem sic manendi donec veniret
Dominus, non eo pertinere quod sine labore
certaminis victurus in mundo, sed illo potius quam
sine dolore passionis transiturus esset e mundo. Sicut
enim in Patrum litteris invenimus, cum longo
confectus senio sciret imminere diem recessus sui,

convocatis discipulis suis, post monita exhortationum
ac missarum celebrationem, ultimum eis valefecit:
deinde descendens in defossum sepulturae suae locum,
facta oratione appositus est ad patres suos, tam liber
a dolore mortis, quam a corruptione carnis invenitur
alienus. Atque ita completa est veridica [ Al. add.
illa] Salvatoris sententia, quia sic eum voluerit manere
donec ipse veniret. Possumus autem mystice
in his quae Petro et Joanni a Domino praedicta atque
in eis sunt gesta, duas Ecclesiae vitas quibus in praesenti
exercetur, activam scilicet et contemplativam,
designatas accipere, quarum activa communis populo
Dei via vivendi est. Ad contemplativam vero perpauci,
et in hoc sublimiores quique post resurrectionem
[ Al., perfectionem] piae actionis ascendunt.

Activa quippe vita est studiosum Christi famulum
justis insistere laboribus, et prius quidem seipsum
ab hoc saeculo immaculatum custodire, mentem,
manum, linguam, ac membra corporis caetera ab omni
inquinamento culpae tentantis continere, ac divinis perpetuo
subjugare servitiis. Deinde etiam proximi necessitatibus
juxta vires occurrere [ Al., succurrere],
esurienti cibum, potum sitienti, algenti vestitum
ministrando, egenos vagosque in domum recipiendo,
infirmum visitando, mortuum sepeliendo, eripiendo
inopem de manu fortioris ejus, egenum et pauperem
a rapientibus eum; sed et erranti viam veritatis
ostendendo, ac caeteris se mancipando fraternae dilectionis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.