PL 94, col. 586

Vita metrica S. Cuthberti (Beda), J. P. Migne

Excubiasque, famemque, preces, manuumque laborem,
Ad votum gaudent proni frenare regentis.
Me quorum multos vitae per culmina novi,
Perque prophetatis radios praeire sophiae,
Boisilus e quibus est Mailrosi gloria coetus,
Quem totam memini quondam mihi pandere vitam,
Quae me venturi restabat in ordine saecli,
Unius et solum superat sententia verbi,
Quam cuperem nunquam, faciat Deus arbiter orbis.
Haec sacer aiebat senior, quia praescius ipsum
Pontificem altiloquo praedixerat ore futurum.
CAPUT XXII. Prophetia ejusdem de vita Ecgfridi regis, et episcopatu suo.
Cumque pium cuncti gauderent visere vatem,
Ejus et oratu cordis componere fluctus;
Ecce alios inter signis sublimibus acta
Regia virgo venit, regis quae sponsa perennis
Virgineos, paradise, tui sub gaudia regni
Mater casta choros generat, vatemque precatur
Dignetur famulam monitis firmare supernis.
Annuit, et, pelagi superato gurgite, puppi,
Progreditur, dictisque illam dum affatur amicis
Femineis subito rogitat sic anxia curis.
Jam claret meriti te prae fulgore nitentis
Praescia venturis intendere lumina saeclis.
Dic ergo, adjuro summi per regna Tonantis,
Ecgfridus imperium quod sit recturus in aevum?
Vera cui dubio pandit sermone prophetes.
Regna vocas longaeva virum, quae quamlibet annis
Centenis extenta, brevi claudentur in hora,
Et nihili unius luxus reputabitur anni,
Mors ubi languentes diffunditur atra per artus.
Quae gemit, et lacrymis praesagia tristia deflens,
Quem, rogo, linquet, ait, regni qui sceptra gubernet,
Cum fratre et nato careat? Cui talia vatis:
Cernis ut hoc pelagus late vaga regmina fundat?
Forsan et haec inter Dominus sibi servat, et hujus
Qui regat imperii lectus moderator habenas,
Ecgfridus utque tibi fratris nectatur amore.
Audet adhuc supplex virgo pulsare prophetem:
O variis hominum finduntur pectora curis!
Pars nancto gaudet mortalis culmine pompae.
Pars cupiens gazas luxu populante fugaces
Pauperiem nullo deponit fine perennem.
Tu licet oblatum mundi contemnis honorem,
Vilibus et mavis secretus condier antris.
Pontificis summi quamvis potiundus honore,
Quo nil nostra gerit merito sacratius aetas.
Non ego, respondit, dignum me tanta subire
Culmina, jam fateor Domini sed dextera nullis
Effugitur coeli terraeve marisve latebris.
Qui si tanta gradus jubeat me pondera ferre.
Credo brevi laxet, transacto et forte duorum
Curriculo annorum absolvar, rursumque adunatis
Gaudens secretis reddar. Sed tu quoque nostrum
Aelfleda colloquium perpes reticere memento,
Absolvar donec vinclis et carcere carnis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.