PL 94, col. 588

Vita metrica S. Cuthberti (Beda), J. P. Migne

Nam commissa vigil dum lustrat ovilia pastor,
Ecce iteris medio juvenis torpentia lecto
Membra ferunt, aegre suspiria saeva trahentes,
Utque juvet miserum rogitant. Qui protinus omnes
Ejicit, et precibus languentes impiger artus
Erigit et comitem sociis mirantibus addit.
CAPUT XXVIII. Tempore mortalitatis morientem puerum matri sanum restituit.
Tempore quo pestis vastabat dira Britannos,
Dona sacer coelestia spargit ubique salutis.
Ferre videt moestum nati moritura parentem:
Funera seminecis compassus et ipse dolenti
Basia dat puero, matremque affatur amaram:
Linque metum lacrymasque, puer sanabitur iste,
Et tua tota domus mortis hac sorte carebit.
Cujus dicta salus puerique domusque secuta est.
CAPUT XXIX. Quod omnia gesta illius enumerari non possint.
Dicere quid coner quae nullo edicere versu
Sufficiam? Quoties languorum tabe peresos
Invalidosque potens jam verbo erexerit artus,
Quotque focos febris sacra represserit unda,
Qualiter egestas fontano e gurgite lymphas
Fecerit in laetum vini transire saporem!
Spirituum quoties per devia fugerit horror,
Cuthberti consueta minis se linquere fassus
Pectora, et ignivomas barathri sub cogier umbras,
Absentisque etiam poenis se plectier atris!
Virtutesque sacri numero quid prendere certem
Tanta prophetalis quem gratia fulsit honoris
Jam puroque poli qui pervolat aethera visu?
CAPUT XXX. Interitum Ecgfridi et militis ipsius, quem praedixerat futurum, in spiritu videt absentem.
Pictorum interea premeret dum regna duello
Ecgfridus, atroces misero jam fine furores
Cedere mente vigil satis prospexit; et ora
Perfusus lacrymis, suspiria fundere crebra
Ingeminat, nunc arva tremens nunc aethera cernens.
Forsan, ait, noster confecto miles agone
Sortitur Domino decretum judice finem.
Planius hunc rogitant eventum dicere pugnae,
Agnita qui dubia sic celat voce pericla.
Cernite, filioli, novus ut stupor aera turbat
Nam Domini secreta latent arcana, nec ullus
Sufficit Altithroni vestigia prendere Regis.
Non multi fluxere dies, cum dira nefandam
Fama necem caneret plebis procerisque, sub illa
Confectam moerens qua vatis dixerat hora,
Absentem cernens quam creverat ante futuram,
Rectoris cum virgo rogans perquireret aevum.
CAPUT XXXI. Quomodo vir Dei Hereberhto anachoretae obitum illius praedixerit, comitatumque illius a Domino precibus obtinuerit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.