PL 94, col. 805
Martyrologium (Beda), J. P. Migne
praesens torqueri et in ignem praecipitari jussisset,
illaesa permansit. Deinde mamillis abscissis, et squalore
carceris afflicta, super testas acutissimas et prunas
volutata, orans migravit ad Dominum.
G. VII IDUS JAN.
-- Relatio pueri Jesu ex Aegypto.
Et natale sancti Luciani Antiochenae Ecclesiae presbyteri
et martyris, viri doctissimi atque eloquentissimi,
qui passus est Nicomediae, sub persecutione
Maximini, sepultusque Helenopoli Bithyniae. In Antiochia
praeside tempore Diocletiani et Maximiani. Hucusque
L. Qui Julianus, post flagella et catenarum nexus
variasque torsiones, praefatum puerum, nomine Celsum,
filium praesidis, convertit, eorumque postmodum
custodes et matrem pueri, uxorem ipsius praesidis.
Postea vero missi in carcerem, caeteris trucidatis,
videlicet viginti militibus et septem germanis,
Julianus ad audientiam et cum filio mater, et Antonius
presbyter, et ille quem S. Julianus de morte
suscitaverat, reservati sunt. Postea jussit praeses
S. Juliano et Celso puero cutem capitis auferri,
sancto vero Antonio presbytero et Anastasio, qui
suscitatus fuerat, oculos; sanctam vero Marcianillam
matrem pueri Dominus defendit ne tangi posset.
Sed post talia tormenta, cum sani essent inventi,
gladio sunt addicti.
L. Et depositio Alberti episcopi et confessoris.
D. In territorio Remensi passio S. Macrae virginis: