PL 94, col. 815
Martyrologium (Beda), J. P. Migne
sancti Publii Athenarum episcopi, qui princeps insulae
Mileti, cum navigantem beatum apostolum Paulum
Romam sub custodia detentum, per triduum hospitio
receptum, humane tractasset (ut beatus Lucas refert)
patrem ipsius Publii contigit febribus et dysenteria
vexatum jacere; ad quem cum intrasset B. Paulus, et
imposuisset illi manus, et orasset, sanavit eum.
Quem Publium adhaerentem sibi beatus apostolus
postea ordinatum episcopum, ad praedicandum direxit:
et praeclarus virtutibus, et doctrina praefulgens,
ob Christum martyrio gloriose coronatur. Nam
prius Dionysius, inde Publius iste Athenis praefuit.
Ipso die natale sanctae Priscae virginis et martyris.
Et in Ponto natale sanctorum martyrum, Mosei et
Ammonii, qui cum essent milites, primo ad metalla
deputati, novissime igni sunt traditi.
septem militum, qui in quatuor partes divisi, jussi
sunt interfici; ita ut qui in parte Orientali segregati
erant, igni traderentur, Septentrionales vero capite
plecterentur, Meridiani autem igne cremarentur: illos
quippe qui de Occidentali constiterant, passioni Dominicae
tradiderunt.
C. , Et depositio S. Mariae Virginis, matris D. N.
Jesu Christi. L., Et passio S. Tyrsae cum sociis suis.
A., Et depositio Attae abbatis. T., ante omnia haec habet:
Romae cathedra S. Petri apostoli
19.
--XIV KAL. Vacat Baeda.