PL 95, col. 1173
Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne
mereantur, id est, potentiam divinitatis ejus intellectualibus
oculis conspicere, et aequalem Patri credere.
Tunc autem benedictum illum in nomine Patris
proclamabunt, cum praedicatione Eliae et Enoch
percepta (ut dictum est) fidem ejus recipient et gloriam
praedicabunt, impleto Apostoli vaticinio: Quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel
salvus erit
[(Rom. XI)]
. His de lectione evangelica
prout posse fuit, praemissis, noverimus, quia beati
Stephani primi martyris festivitati quam colimus,
non solum venerationem debemus, sed et imitationem.
Hunc enim primum Dominus Jesus post suam
passionem pro se pati voluit, cujus dilectionem etiam
circa inimicos invictam, nobis omnibus imitabilem
sanxit. Sed hunc cur primum martyrem vocamus,
ante quem millia parvulorum passa fuisse pro Redemptore
novimus? Merito certe in Novo Testamento
primus martyr dicitur, quia primus omnium
post Domini praedicationem, passionem ac resurrectionem,
per effusionem sanguinis meruit palmam
consequi supernae retributionis, atque ad coronam
suo et nomini et labori dedicatam pertingere, praestante
eodem Domino nostro Jesu Christo, qui cum
Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula
saeculorum. Amen.
HOMILIA XXXI. IN NATALI SANCTI STEPHANI. [(Ex Opp. beati Fulgentii.)]
Heri celebravimus temporalem sempiterni regis
natalem, etc. Reliqua videsis inter Opera sancti Fulgentii,
Patrologiae tomo LXV, col. 729.
HOMILIA XXXII. DE EODEM SANCTO STEPHANO. [(Ex Opp. beati Maximi episcopi.)]
Lectio Actuum apostolorum, etc. Hanc homiliam
videsis inter Opera beati Maximi, Patrologiae tomo
LVII, col. 379.
HOMILIA XXXIII. IN FESTIVITATE SANCTI STEPHANI. [(Ex Opp. sancti Augustini.)]
Fratres charissimi, celebravimus hesterna die
natalem quo Rex martyrum, etc. Reliqua videsis apud
sanctum Augustinum, Operum ejus tomo V, Patrologiae
XXXIX, col. 2145.
HOMILIA XXXIV. DE MIRACULIS SANCTI STEPHANI. [(Ex sancto Augustino, libro XXII de Civitate Dei, cap. 8, num. 10.)]
Ad Aquas Tibilitanas, etc. Reliqua videsis apud
sanctum Augustinum, Operum ejus tomo VII Patrologiae
XLI, col. 766.
HOMILIA XXXV DE SANCTO JOANNE APOSTOLO ET EVANGELISTA. [(Ex sancti Augustini in Joannis Evangelium Tractatu, tract. 124, in cap. XXI, num. 1.)]
In illo tempore dixit Jesus Petro: Sequere me. Conversus
Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat
Jesus, sequentem, etc. [(Joan. XXI.)]
Non parva quaestio est, etc. Reliqua vide apud