PL 95, col. 1179

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

donec accepta mortis sententia a paradiso
expulsus, in tenebras hujus mundi exiit. Aurora
sequentis diei est a resurrectione Christi usque ad
finem saeculi: ergo ista vita nox est. Sed quis est
cursus vitae istius? Videamus quo currat. Per mortalitatem
currit ad mortem, per mortem currit ad
damnationem. Igitur vita mortalis deorsum currit,
sicut vita immortalis sursum. Iter sursum est in coelis,
iter deorsum est in inferis, iter medium stadium
vitae praesentis, quod nascendo intramus, vivendo
percurrimus, moriendo eximus. Quando ergo nox in
suo cursu medium iter habuit, nisi quando mors universos
quos in stadio vitae praesentis reperit, secum
ad inferos traxit, et nemo adhuc mortalium ad vitam
immortalium ascendere potuit? Vel per noctem

accipere possumus peccatum, et quae videlicet nox
ab originali peccato coepit, et per actualia currit.
Quando ergo post originalem praevaricationem, primum
praevaricatione naturalis legis, ac deinde scriptae
legis praevaricatione succedente, peccatum ad
summum incrementum venerat, quasi nox in suo
cursu medium iter habebat. Sed ista nox vera luce
apparente, mox deorsum vergere coepit, et nunc
quasi quadam alterna mutatione paulatim decrescens
elongatur, quousque lux crescendo ad plenam diem
perveniat. Vide ergo ornatissimae divinae dispensationis
consilium. Quando omnis recuperandae salutis
spes perierat, et mors omnia secum deorsum rapiebat,
peccatum ad summum venerat, tunc omnipotens
Sermo liberandis mittitur, ut amplius divinae

gratiae munus commendetur. Venit, inquit. Quis?
Unde? Quo? Sermo Altissimi, Verbum Dei, unicus
Patris rex filius regis. De consensu Patris ad tolerantiam
passionis. De aequalitate majestatis, ad patibulum
crucis. De sede regali, ad officinam peccati.
De lumine coeli usque ad tenebras inferni. Sed nunquid
ideo regnum perdidit? Imo eos qui servi erant
peccati liberans, usque ad conregnandum sibi sublimavit.
Et ideo fortassis a regalibus sedibus venit,
quia in domo Patris ejus mansiones multae sunt [(Joan. XIV)] ,
et regnabunt cum illo in aeternum,
cum acceperint regnum quod paratum est ab initio
saeculi. Unicus enim regis erat, solus regnum habuit.
Sed quia ad conregnandum sibi fratres adoptare
venit, jam non a sede regali, sed a sedibus regalibus

venire debuit, quia regnum ad quod vocantur electi
Dei, praeparatum est ab initio saeculi.
HOMILIA XLII. IN DOMINICA INTRA OCTAVAM NATALIS CHRISTI. [(Ex Origene.)]
In illo tempore erant Joseph et Maria mater Jesu mirantes
super his quae dicebantur de illo, etc. [(Luc. XI)] .
Congregemus in unum ea quae in ortu Jesu dicta
scriptaque sunt de eo, et tunc scire poterimus singula
quaeque digna esse miraculo. Quamobrem mirabatur
et pater (sic enim appellatus est Joseph,
quia nutritius fuit), mirabatur et mater super omnibus
quae dicebantur de eo. Quaenam ergo sunt
quae de parvulo Jesu fama disperserat? Pastores

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.