PL 95, col. 1188

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

non potuit illuc divertere, quia qui ascendit
de Aegypto, hoc est de tenebris peccatorum, non
potest prius ire in Judaeam, id est confessionem,
neque in Bethlehem, hoc est domum panis, quae significat
Ecclesiam, nec in Jerusalem, hoc est visionem
pacis, nisi prius eat in Galilaeam, ut emigret et
transvolet de malo ad bonum, de vitiis ad virtutes,
et inde transeat in Nazareth, ut faciat prius florem
et munditiam bonorum operum, et sic postea conscendat
Judaeam (prius enim fit flos, postea fructus),
inde per ordinem conscendat Bethlehem, novissime
Jerusalem, id est visionem pacis. Et ideo admonitus
est Joseph in somnis ab angelo, ne rediret prius
in Judaeam. Archelaus autem, qui leo investigans
interpretatur, sicut Antichristum, qui regnat pro

Herode patre suo. Sic regnaturus est Antichristus in
fine mundi pro isto diabolo qui nunc Judaeos regit.
Apud nos autem regnat Dominus noster Jesus Christus,
cujus regnum et imperium permanet in saecula
saeculorum. Amen.
HOMILIA XLVII. IN EPIPHANIA DOMINI. [(Ex Opp. sancti Leonis papae.)]
Celebrato proximae festivitatis die, etc. Reliqua vide
apud sanctum Leonem Magnum, Operum ejus tomo I,
Patrologiae LIV, col. 235.
HOMILIA XLVIII. DE EODEM FESTO. [(Ex Opp. beati Gregorii Magni papae.)]
Cum natus esset Jesus in Bethlehem Judae in diebus

Herodis, ecce magi venerunt ab Oriente Jerosolymam, etc. [(Matth. II)] .
Sicut in lectione evangelica, etc. Hanc homiliam
videsis apud sanctum Gregorium, Operum ejus tomo II,
Patrologiae LXXVI, col. 1110.
HOMILIA XLIX. DE EODEM FESTO. [(Ex Opp. beati Maximi episcopi.)]
In hac, dilectissimi, etc. Reliqua videsis inter Opera
sancti Maximi, Patrologiae tomo LVII, col. 71.
HOMILIA L. INFRA OCTAVAM EPIPHANIAE. [(Ex Opp. ven. Bedae presbyteri.)]
In illo tempore vidit Joannes Jesum venientem ad
se, etc. [(Joan. I)] .
Joannes Baptista et praecursor Domini Salvatoris,
etc. Reliqua vide apud ven. Bedam, Operum ejus
tomo V, Patrologiae XCIV, col. 74.
HOMILIA LI. IN OCTAVA EPIPHANIAE.
In illo tempore venit Jesus a Galilaea in Jordanem
ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. [(Matth. III)]
.
Lectio sancti Evangelii, etc. Hanc homiliam videsis
apud venerabilem Bedam, Operum ejus tomo V, Patrologiae
XCIV, col. 58.
HOMILIA LII. DOMINICA PRIMA POST EPIPHANIAM, ID EST INFRA OCTAVAM. [(Ex Opp. ejusdem.)]
In illo tempore, cum factus esset Jesus annorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.