PL 95, col. 183

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

contentionis scandalum aut alia pro aliis divulgarentur,
placuit ut quaeque definita sunt unusquisque
nostrum manus propriae subscriptione confirmaret.
Quam sententiam definitionis nostrae Titillo [ Al.,
titulo] notario scribendam dictavi. Actum in mense
et indictione supra scripta [ Al., supra scriptis].
Quisquis igitur contra hanc sententiam, juxta decreta
canonum, nostra etiam consensione, ac subscriptione
manus nostrae confirmatam, quoquo modo
venire eamque infringere tentaverit [ Al., tentavit],
noverit se ab omni officio sacerdotali et nostra societate
separatum. Divina nos gratia in unitate sanctae
suae Ecclesiae viventes, custodiat incolumes. »
Facta est autem haec synodus anno ab incarnatione
Domini sexcentesimo septuagesimo tertio, quo

anno rex Cantuariorum Ecgberct mense Julio obierat,
succedente in regnum fratre Hlothere, quod ipse
annos undecim et menses septem tenuit. Bisi autem
episcopus Orientalium Anglorum, qui in praefato
synodo fuisse perhibetur, ipse erat successor Bonifacii,
cujus supra meminimus, vir multae sanctitatis
et religionis. Nam Bonifacio post decem et septem
episcopatus sui annos defuncto, episcopus ipse [ Al.
om., ipse] pro eo, Theodoro ordinante, factus est.
Quo adhuc superstite, sed gravissima infirmitate ab
administrando episcopatu prohibito, duo sunt pro
illo, Aecci, et Baduvini, electi et consecrati episcopi:
ex quo usque hodie provincia illa duos habere solet
episcopos.
CAPUT VI. Ut deposito Uynfrido, Saexuulf episcopatum [Al., episcopia] ejus acceperit, et Earconuald Orientalibus Saxonibus sit episcopus datus.

Non multo post haec elapso tempore [DCLXXIV],

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.