PL 95, col. 186

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

clamavit tertio [ Al., ter] unam de consecratis
Christo virginibus, proprio eam nomine quasi
praesentem alloquens, Eadgyd, Eadgyd, Eadgyd; et
sic terminans temporalem vitam, intravit aeternam.
At virgo illa quam moriens vocabat, mox in loco
quo erat, eadem adtacta infirmitate, ipso quo vocata
[ Al., vocitata] est die de hac luce subtracta, et illum
qui se vocavit ad regnum caeleste secuta est.
Item quaedam ex eisdem ancillis Dei cum praefato
tacta morbo, atque ad extrema esset perducta, coepit
subito circa mediam noctem clamare his quae
[ Al., qui] sibi ministrabant, petens ut lucernam
quae inibi accensa erat, exstinguerent: quod cum
frequenti [ Al., sequenti] voce repeteret, nec tamen
ei aliquis obtemperaret, ad extremum intulit: « Scio

quod me haec insana mente loqui arbitramini; sed
jam nunc non ita esse cognoscite: nam vere dico
vobis, quod domum hanc tanta luce impletam esse
perspicio, ut vestra illa lucerna mihi omnimodis
esse videatur obscura. » Et cum ne adhuc quidem
talia loquenti quisquam responderet, vel adsensum
praeberet, iterum dixit: « Accendite ergo lucernam
illam, quamdiu vultis; attamen scitote quia non est
mea: nam mea lux [ Al., mea lux: nam], incipiente
aurora, mihi adventura est. » Coepitque narrare quia
apparuerit sibi quidam vir Dei [ Al. om. Dei] qui
eodem anno fuerat defunctus, dicens quod adveniente
diluculo perennem esset exitura ad lucem. Cujus
veritas visionis cita [ Al., ita] circa exortum diei
puellae morte probata est.
CAPUT IX. Quae sint ostensa coelitus signa cum et ipsa mater congregationis illius e mundo transiret.

Cum autem et ipsa mater pia Deo devotae congregationis
Aedilburga esset rapienda de mundo, apparuit
visio miranda cuidam de sororibus, cui nomen
erat Torctgyd, quae multis jam annis in eodem monasterio
commorata, et ipsa semper in omni humilitate
ac sinceritate Deo servire satagebat, et adjutrix
disciplinae regularis eidem matri existere, minores docendo
vel castigando curabat. Cujus ut virtus juxta
Apostolum in infirmitate perficeretur, tacta est repente
gravissimo corporis morbo, et per annos novem pia
Redemptoris nostri provisione multum fatigata: videlicet

ut quicquid in ea vitii sordidantis inter virtutes
per ignorantiam vel incuriam resedisset, totum
hoc caminus diutinae tribulationis excoqueret. Haec
ergo [ Al., autem] quadam nocte incipiente crepusculo,
egressa de cubiculo quo manebat, vidit manifeste
quasi corpus hominis, quod esset sole clarius,
sindone involutum in sublime ferri, elatum videlicet
de domo in qua sorores pausare solebant. Cumque
diligentius intueretur quo trahente levaretur sursum
haec quam contemplabatur species corporis gloriosi,
vidit quod quasi funibus auro clarioribus in superna
tolleretur, donec coelis patentibus introducta, amplius
ab illa videri non potuit. Nec dubium remansit
cogitanti de visione, quin aliquis de illa congregatione
citius esset moriturus, cujus anima per bona quae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.