PL 95, col. 189
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
civitatis, vocabulo Ualdheri, qui Erconualdo successerat;
et per ejus benedictionem, habitum religionis
quem diu desiderabat [ Al., desiderarat], accepit.
Attulit autem eidem et summam pecuniae non
parvam, pauperibus erogandam, nil [ Al., nihil] omnimodis
sibi reservans; sed pauper spiritu magis
propter regnum caelorum manere desiderans.
Qui cum ingravescente praefata aegritudine, diem
sibi mortis imminere sensisset, timere coepit homo
animi regalis, ne ad mortem veniens tanto adfectus
dolore, aliquid indignum suae personae, vel ore proferret
vel aliorum motu gereret membrorum. Unde
accito ad se praefato urbis Lundoniae in qua tunc ipse
manebat, episcopo, rogavit ne plures eo moriente
quam ipse episcopus et duo sui ministri adessent.
Quod dum [ Al., cum] episcopus libentissime se facturum
promitteret, non multo post idem vir Dei, dum
membra sopori dedisset, vidit visionem consolatoriam,
quae omnem ei anxietatem memoratae solicitudinis
auferret, insuper et qua die esset hanc vitam
terminaturus, ostenderet. Vidit enim, ut post ipse
referebat, tres ad se venisse viros claro indutos habitu;
quorum unus residens ante lectulum ejus, stantibus
his qui secum advenerant [ Al., advenerunt]
comitibus, et interrogantibus de statu ejus quem
languentem visitare venerant [ Al., venerunt], dixit
quod anima ejus, et sine ullo dolore, et cum magno
lucis splendore esset egressura de corpore: sed et
tertium exinde diem quo esset moriturus insinuavit.
Quod ita utrumque ut ex visione didicit completum
est. Nam die dehinc tertio completa hora nona, subito
quasi leviter obdormiens, sine ullo sensu doloris
emisit spiritum.
Cujus corpori tumulando praeparaverant sarcofagum
lapideum: sed cum huic corpus imponere coepissent,
invenerunt hoc mensura palmi longius esse
sarcofago. Dolantes ergo lapidem in quantum valebant,
addiderunt longitudini sarcofagi quasi duorum
mensuram digitorum. Sed nec sic quidem corpus capiebat.
Unde facta difficultate tumulandi, cogitabant
aut aliud [ Al., alium] quaerere loculum, aut ipsum
corpus, si possent, in genibus inflectendo breviare,
donec ipso loculo caperetur. Sed mira res, et non
nisi caelitus facta, ne aliquid horum fieri deberet,
prohibuit. Nam subito adstante episcopo, et filio regis