PL 95, col. 194

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

dona specialiter [ Al., spiritualiter] ostensa fuisse
perhibentur [ Al., perhibent]; utpote ubi nuper
expulsa diaboli tyrannide Christus jam regnare coeperat:
e quibus unum quod mihi reverentissimus
[ Al., reverendissimus ac religiosissimus] antistes
Acca saepius referre, et a fidelissimis ejusdem monasterii
fratribus sibi relatum asserere solebat, memoriae
mandare commodum duximus. Eodem ferme tempore
quo ipsa provincia nomen Christi susceperat, multas
Brittaniae provincias mortalitas saeva corripiebat, quae
cum praefatum quoque monasterium, cui tunc regendo
religiosissimus Christi sacerdos, vocabulo Eappa,
praefuit, nutu divinae dispensationis attingeret; multique
sive de his qui cum antistite illo venerant, sive
de illis qui de eadem provincia Saxonum nuper ad

fidem fuerant vocati, passim de hac vita raperentur;
visum est fratribus triduanum jejunium agere, et divinam
suppliciter [ Al., jugiter] obsecrare clementiam,
ut misericordiam sibi dignaretur impendere, et
[ Al. om. et] sive periclitantes hoc morbo a praesenti
morte liberaret, seu raptos e mundo a perpetua animae
damnatione servaret.
Erat tunc temporis in eodem monasterio puerulus
[ Al., parvulus] quidam de natione Saxonum, nuper
vocatus ad fidem, qui eadem tactus infirmitate, non
pauco tempore recubans in lectulo jacebat. Cum ergo
secunda memorati jejunii ac supplicationum dies
ageretur, contigit forte ipsum puerum, hora ferme
secunda diei, in loco in quo aeger jacebat, solum inveniri:

cui divina dispositione [ Al., dispensatione]
subito beatissimi apostolorum principes dignati sunt
apparere. Erat enim puer multum simplicis ac mansueti
animi, sinceraque devotione sacramenta fidei
quae susceperat servans. Salutantes ergo illum verbis
piissimis apostoli dicebant: « Noli timere, fili, mortem
pro qua sollicitus es: nos enim te hodierna die ad
caelestia sumus regna perducturi. Sed primum exspectare
habes donec missae celebrentur, ac viatico
dominici corporis ac sanguinis accepto, sic infirmitate
simul et morte absolutus ad aeterna in caelis
gaudia subleveris. Clama ergo ad te presbyterum
Eappan, et dicito illi quia Dominus exaudivit preces
vestras, et devotionem ac jejunia propitius aspexit:
neque aliquis de hoc monasterio, sive [ Al. add. de]

adjacentibus ei possessiunculis hac clade ultra moriturus
est; sed omnes qui alicubi de vestris hac aegritudine
laborant, resurrecturi a languore, pristina
sunt sospitate [ Al., pristinae sospitati] recuperandi,
praeter te solum qui hodierna es die liberandus a
morte, et ad visionem Domini Christi cui fideliter
servisti, perducendus in caelum: quod divina vobis
misericordia per intercessionem religiosi ac Deo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.