PL 95, col. 276

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

nocti: vel, sicut alia dicit editio, luminare majus
in inchoationem diei; et luminare minus in inchoationem
noctis. Sicut ergo prius Sol a medio procedens
Orientis, aequinoctium vernale suo praefixit exortu;
deinde Luna, Sole ad vesperam [ Al., vesperum] occidente,
et ipsa plena a medio secuta est Orientis:
ita omnibus annis idem primus Lunae mensis eodem
necesse est ordine servari, ut non ante aequinoctium,
sed vel ipso aequinoctii die, sicut in principio factum
est, vel eo transcenso plenilunium habere debeat.
At si uno saltem die plenilunium tempus aequinoctii
praecesserit, non hanc primo mensi [ Al., mense] anni
incipientis, sed ultimo potius praeteriti lunam esse
adscribendam; et ideo festis Paschalibus inhabilem,
memorata ratio probat. Quod si mysticam quoque vos

in his rationem audire delectat, primo mense anni,
qui etiam mensis novorum dictus est, Pascha facere
jubemur; quia renovato ad amorem caelestium spiritu
mentis nostrae, Sacramenta Dominicae Resurrectionis,
et ereptionis nostrae celebrare debemus,
tertia ejusdem mensis septimana facere praecipimur;
quia ante legem et sub lege promissus, tertio tempore
saeculi cum gratia venit ipse qui Pascha nostrum
immolaretur Christus: quia tertia post immolationem
suae passionis die resurgens a mortuis, hanc Dominicam
vocari, et in ea nos annuatim Paschalia ejusdem
resurrectionis voluit festa celebrare: quia nos
quoque ita solum veraciter ejus sollemnia celebramus,
si per fidem, spem et caritatem Pascha, id est,
transitum de hoc mundo ad Patrem, cum illo facere

curamus. Post aequinoctium veris, plenilunium mensis
praecipimur observare Paschalis; ut videlicet
primo sol longiorem nocte faciat diem, deinde luna
plenum suae lucis orbem mundo praesentet; quia
primo quidem Sol justitiae, in cujus pennis est sanitas,
id est, Dominus Jesus, per resurrectionis suae
triumphum cunctas mortis tenebras superavit: ac sic
ascendens in caelos, misso desuper Spiritu, Ecclesiam
suam quae saepe Lunae vocabulo designatur, internae
gratiae luce replevit. Quem videlicet ordinem nostrae
salutis Propheta contemplatus aiebat: Elevatus est
sol, et luna stetit in ordine suo. Qui ergo plenitudinem
lunae paschalis ante aequinoctium provenire posse
contenderit, talis in mysteriorum celebratione maximorum

a sanctarum quidem Scripturarum doctrina
discordat; concordat autem eis qui sine praeveniente
gratia Christi se salvari posse confidunt: quia [ Al.,
qui] etsi vera lux tenebras mundi moriendo ac resurgendo
nunquam vicisset, perfectam se habere
posse justitiam dogmatizare praesumunt. Itaque post
aequinoctialem solis exortum, post plenilunium primi
mensis hunc ex ordine subsequens; id est, post completam
diem ejusdem mensis quartam decimam, quae
cuncta ex lege observanda accepimus, exspectamus
adhuc monente Evangelio in ipsa hebdomada tertia
tempus diei Dominicae, et sic demum votiva Paschae
nostri festa celebramus, ut indicemus nos non cum
antiquis excussum Aegyptiae servitutis jugum venerari,
sed redemptionem totius mundi, quae in antiqui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.