PL 95, col. 279

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

operibus unitati catholicae faverint: immo confidenter
profiteor, plurimos ex eis sanctos ac Deo dignos
extitisse, ex quibus est Adamnan, abbas et sacerdos
Columbiensium egregius, qui cum legatus suae
gentis ad Aldfridum regem missus, nostrum quoque
monasterium videre voluisset, miramque in moribus
ac verbis prudentiam, humilitatem, religionem ostenderet,
dixi illi inter alia conloquens: « Obsecro, sancte
frater, qui ad coronam te [ Al. om. te] vitae quae
terminum nesciat [ Al. add. te] tendere credis, quid
contrario tuae fidei habitu terminatam in capite coronae
imaginem portas? et si beati consortium Petri
quaeris, cur ejus quem ille anathematizavit, tonsurae
imaginem imitaris? et non potius ejus cum quo in
aeternum beatus vivere cupis, etiam nunc habitum

te, quantum potes, diligere monstras? » Respondit
ille: « Scias pro certo, frater mi dilecte, quia etsi
Simonis tonsuram ex consuetudine patria habeam,
Simoniacam tamen perfidiam tota mente detestor ac
respuo: beatissimi autem apostolorum principis,
quantum mea parvitas sufficit, vestigia sequi desidero. »
At ego: « Credo, inquam, vere quod ita sit;
sed tamen indicio fit [ Al., sit], quod ea quae apostoli
Petri sunt, in abdito cordis amplectimini, si quae ejus
esse nostis, etiam in [ Al. om. in] facie tenetis. Namque
prudentiam tuam facillime dijudicare reor, quod
aptius multo sit, ejus quem corde toto abhominaris,
cujusque horrendam faciem videre refugis, habitum
vultus [ Al., vultum] a tuo vultu Deo jam dicato separare;
et e contra, ejus quem apud Deum habere

patronum quaeris, sicut facta vel monita cupis sequi,
sic etiam morem habitus te imitari condeceat. » Haec
tunc [ Al. add. cum] Adamnano dixi, qui quidem
quantum [ Al. om. quantum] conspectis Ecclesiarum
nostrarum statutis [ Al. add. quantum] profecisset,
probavit, cum reversus ad Scottiam, multas postea
gentis ejusdem turbas ad catholicam temporis Paschalis
observantiam sua praedicatione correxit: tametsi
eos qui in Hii insula morabantur monachos,
quibusque speciali rectoris jure praeerat necdum
[ Al., nec] ad viam statuti melioris reducere valebat.
Tonsuram quoque, si tantum sibi auctoritatis subesset,
emendare meminisset. Sed et tuam nunc prudentiam,
rex, admoneo, ut ea quae unitati catholicae

et apostolicae Ecclesiae concinnant [ Al., concinunt],
una cum gente cui te Rex regum et Dominus dominorum
praefecit, in omnibus servare contendas. Sic
enim fit ut post acceptam temporalis regni potentiam,
ipse beatissimus apostolorum princeps caelestis
quoque regni tibi tuisque cum caeteris electis libens
pandat introitum. Gratia te Regis aeterni longiori
tempore regnantem, ad nostram omnium pacem custodiat
incolumem, dilectissime in Christo fili. »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.