PL 96, col. 1233

Epistolae (Adrianus I), J. P. Migne

mercedem bonam ex bona operatione percipient.
Impii vero secundum quod cogitaverunt, habebunt
desolationem inhonorationis, pro eo quod illud quod
erat justum neglexerint et a Deo recesserint.
Propter memoriam enim sanctorum imagines pinguntur,
adorantur et honorantur, sicut servorum
Dei et pro nobis divinitatem deprecantium. Dignum
enim est commemorari praepositorum nostrorum,
et gratias referre Deo. De sermone beati Hieronymi
presbyteri Jerosolymitani: Etenim sicut permisit
Deus adorare omnem gentem manufacta, Judaeos
autem [( Gr. add. voluit)] tabulas, quas dolavit Moyses,
et duos cherubim aureos, sic et nobis Christianis
donavit crucem et bonarum operationum imagines
pingere et adorare, venerari, et demonstrare opus

nostrum. Itaque haec ipsa, piissimi ac tranquillissimi
domini et filii, praedicta testimonia sanctorum
Patrum transivimus breviter; sed et divinae Scripturae
Novi Veterisque Testamenti testatur historia
de divini cultus observatione, quod ad laudem Dei
in ecclesiis in memoriam piae operationis Dei nutu
constituta sunt secundum traditionem sanctorum
Patrum; sed et de statu sacrarum imaginum etiam
a divinae Scripturae historia satis promulgata sunt,
quemadmodum in hujus apostolicae suggestionis serie
a Deo corroboratae serenitati vestrae potentiae
cum omni humilitate et sinceritate cordis studuimus
intimare. Unde et quod in diversis et probabilibus
Patrum testimoniis qui ipsas sacras imagines
statuerunt, subtiliter videri potest, sicut in eorum

libris reperimus, vestrae clementissimae potentiae
fore studuimus intimandum, deprecantes cum magna
cordis dilectione mansuetissimam vestram clementiam,
et tanquam praesentialiter humo prostratus,
et vestris Deo directis vestigiis provolutus, quaeso et coram Deo deposco et adjuro, ut easdem sacratissimas
imagines in ipsa a Deo conservata regia urbe et caeteris Graeciae partibus in pristinum statum
restituere et confirmare jubeatis, observantes traditionem hujus sacrosanctae nostrae Romanae Ecclesiae,
abjicientes ac respuentes iniquorum atque haereticorum calliditates, ut in hujus nostrae sanctae catholicae
et apostolicae ac irreprehensibilis Romanae Ecclesiae ulnis suscipiamini.
Ἑρμηνεία γραμμάτων Ῥωμαϊκῶν Ἀδριαναῦ τοῦ ἁγιωτάτου πάπα τῆς πρεσβυτέρας Ῥώμης.
Dilecto fratri Tarasio patriarchae Adrianus episcopus
servus servorum Dei.
Pastoralibus curis quibus convenit nos pascere populum
Dei, et subtilissimis cogitationibus perpendentes
quemadmodum praedicationis vox sana a praecone
in omni tempore debeat praedicari, et qualis in
conversatione debeat esse ut omnibus proximus
compassione fiat et cunctis conversatione insignis,
quatenus et per piam miserationem ad se omnium
infirmitates transferat, et ipse per summum respectum
sui ad divina transcendat, consideravimus vestrae
dilectae sanctitati sacra affari concordia et subtiliter
verbum manifestare. In synodicis confessionis
vestrae fidei, quae apostolicae sedi nostrae directa
sunt per Leonem reverendissimum presbyterum vestrum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.