PL 96, col. 199

De viris illustribus (Hildefonsus Toletanus), J. P. Migne

quam mire scribens, morali sensu opus omne
exponendo percurrit. De Vitis Patrum per Italiam
commorantium edidit etiam libros quatuor, quos volumine
uno compegit, quem quidem Codicem Dialogorum
maluit appellari. In quibus libris quanta divinitatis
lateant sacramenta, et in amore coelestis
patriae mira documenta, studiosus potest facile cognoscere
lector. Exstant et ipsius ad diversos epistolae
plurimae, limato quidem et claro stylo digestae;
quas qui perlegerit, liquido advertet et in eo ad
Deum rectam fuisse intentionem, et ad animarum
zelum omni vigilantia et cura exstitisse solertem.
Has itaque uno volumine arctans, in libris duodecim
distinxit, Registrum nominandum esse decrevit.
Fertur et alia opuscula edidisse egregia; sed ad

manus nostras nondum pervenerunt. Felicissimus
tamen et nimium felix, cui dedit Deus studiorum
ejus omnia perpendere dicta. Floruit namque vir
iste sublimis ac beatissimus doctor et praesul Mauritio
Augusto regnante.
CAPUT II.
Asturius post Audentium in Toletana urbe sedis
metropolis provinciae Carthaginis pontifex successor
obvenit; vir egregius assignans opera virtutum plus
exemplo vivendi quam calamo scribentis. Hic et sacerdotio
beatus, et miraculo dignus, quia quibus
jungeretur in coelo, eorum terreno reperire membra
meruit in sepulcro. Nam cum sedis suae sacerdotio
fungeretur, divina dicitur revelatione commonitus,
Complutensi sepultos municipio (quod ab urbe ejus

ferme sexagesimo milliario situm est) Dei martyres
perscrutari. Qui concitus accurrens, quos et tellus
aggeris et oblivio temporis presserat, in lucem
et gloriam terrenae cognitionis provehendos invenit.
Quibus repertis, redire in sedem renuens, servitute
simul et assiduitate sanctis innexus, diem clausit
extremum. Cujus tamen sedem donec vixit nemo
adiit. Inde, ut antiquitas fert, in Toleto sacerdos
nonus, et in Compluto agnoscitur primus.
CAPUT III.
Montanus post Celsum primae sedis provinciae
Carthaginis Toletanae urbis cathedram tenuit: homo
et virtute spiritus nitens, et eloquii opportunitate
decorus, regimen honoris retentavit ac disposuit,

condigno coelestique jure simul et ordine. Scripsit
epistolas duas ecclesiasticae utilitatis disciplina consertas,
e quibus unam Palentiae habitatoribus, in
qua presbyteros chrisma conficere, episcoposque
alienae dioecesis, alterius territorii ecclesias consecrare,
magna perhibetur prohibere auctoritate, sacrarum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.