PL 96, col. 241

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

choros laetitiae spiritualis, quatenus docere possitis
cantica quae auditis, vel quae canitis. Alias autem,
quia non est speciosa laus in ore peccatoris, ad haec
festa, donec vos vitiis exuatis, non congruitis. Ipsa
igitur stella maris, quam hodie coelum suis recepit
sedibus, appellatur, quia secundum verbum Hebraicum
Maria ita interpretatur. Hinc agite, dilectissimae,
ut lucifer ille qui nescit occasum, oriatur in
cordibus vestris, dum in hoc saeculo estis. Nam
mare praesens saeculum est, stella autem beata
virgo Maria, de qua ortus est ille per quem illuminatur
omnis mundus.
Hinc securius accedite ad laudem Virginis, et
illuminamini, quoniam ipsa est per quam vera lux
in mare hujus saeculi refulsit. Ipsa est ancilla Domini,
juxta quod ait ipsa post ineffabilia Gabrielis promissa: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum
tuum
[(Luc. I, 38)]
. Quapropter discite, charissimae,
humiliari, discite mites esse, quoniam haec

est sola virtus, quam in se Dominum respexisse
praecipue gloriatur, ut et vos ex eadem humilitate
gloriari possitis; nam et ipsa regina nostri orbis
dicitur. Agite cum ea, ut regnare valeatis, ubi exaltantur
humiles, et dejiciuntur superbi; ubi dominantur
mites, et servituti rediguntur obnoxii, qui ad
praesens elevantur, elati. Ecce jam beatam illam
dicunt omnes generationes saeculorum, quae se dudum
tantis insignivit virtutibus, ita ut et sponsa jure
dicatur, ac mater sui creatoris.
Ante cujus torum, quaeso, rursus ad exsequias
non threnos doloris, non lamenta fletus, sed carmina
Deo dulcia modulate vocibus, quoniam hodie jam
laeta pervenit ad regis thalamum. Pervenit itaque
puerpera, ubi angelorum melliflua indesinenter sonant
organa, ubi hinc inde hymnidici sanctorum
vicissim cantica nuptiarum alternant chori, ubi epitalamia
sponsi et sponsae suis suavia redduntur melodiis.
Ad quas itaque nuptias hodie beata Dei genitrix
cum gaudio introivit, quae fuit olim conditoris

templum, Spiritus sancti sacrarium; sacrarium, inquam,
Dei, quia omnes thesauri sapientiae et scientiae
in ejus utero sunt reconditi [(Coloss. II, 3)] , quo et
Verbum caro factum est, in quo habitat omnis plenitudo
divinitatis [(Ibid., 9)] . Sed tamen longe aliter
Christus templum Verbi, aliter beata Virgo, quia
uterus Virginis ac si hospitium fuit, ex quo Christus
Deus ad nos, quasi sponsus de thalamo suo, potentia
fortis ut gigas, exiit. Porro Christus Deus et homo,
unus mediator Dei et hominum fuit [(I Tim. II, 5)] :
non alter Deus, alter homo, ut templum et Verbum
duo essent; sed unus idemque Christus Jesus. Qui
dum resolvitur in mortem, Deus in suo homine,
cum sit immortalis, propter unitatem subsistentiae
mortuus praedicatur; ac per hoc non alius qui templum,
alius qui Verbum, sed Verbum et templum
unus est Christus. Et quia unus idemque, nec in passione
dividi potest secundum substantiam, nec in majestate.
Sic et Dei genitrix speciosa praedicatur, velut columba,
pulchra ut luna, electa ut sol [(Cant. VI, 9)] ;
quia columba illa, quae super Christum mansit, eam
totam repleverat; idcirco ob hanc speciem decoris
non immerito formositate virtutum speciosa laudatur.
Pulchra ut luna; quinimo pulchrior quam luna,
quia in ejus specie gens omnium Ecclesiarum resplendet,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.