PL 96, col. 243
Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne
in omni obedientia virtutum parata, et in ministerio
sibi credito cautissima: cujus animam in passione
Christi pertransivit gladius, et in cunctis angustiis
decoxit fervor divini amoris. Ipsa est ergo quae a
prophetis est praedicata, et a philosophis etiam praedicata,
ab archangelo salutata, a Spiritu sancto fecundata,
et ab eodem obumbrata. Virilis seminis
ignara, prole fecundata, virgo innupta, in filio glorificata,
quae fide concepit, et cum gaudio peperit.
Virgo siquidem ante partum, virgo in partu, et virgo
post partum: quem totus itaque non capit orbis, in
ejus se clausit viscera Deus factus homo. Qui coelum
et terram adimplet, cui coelum thronus est, terra
autem scabellum pedum ejus [(Isai. LXVI, 1)] , qui
palmo coelos tenet, et appendit tribus digitis molem
terrae, ac pugillo concludit [(Isai. XL, 12)] , hunc Virgo
sancta pannis involvit, et in praesepio reclinavit [(Luc.
II, 7)] . Ergo qui cuncta pascit coelestia et terrestria,
simul et regit, hunc sacratissima Virgo lacte carnis
aluit et nutrivit: ad cujus deinde nutum universa reguntur,
sub ejus disciplina vel arbitrio infans Deus
versatur; et, quod mirabilius est, defensor omnium
et creator quasi profugus in Aegyptum fugit [(Matth.
II, 14)] . Quid plura? qui cuncta quasi in statera
suspensa tenet, cruce suspenditur; super quem beata
Virgo multum doluit, multumque perpessa est, et
gladio passionis Christi vulnerata in anima teloque
transfixa.
O sanctissima omnium feminarum, quae cum Deo
tale tantumque contubernium habuit in terris! Et
ecce hodie exaltatur apud eum quem genuit, ut permaneat
sine fine gloriosa in coelis. Quae cum apostolis
degens vixit, et quandiu simul fuere, unanimiter
in oratione permansit, conferens cum iisdem, donec
omnia complerentur mysteria repromissionis Christi,
et ipsi longe lateque causa praedicationis dispergerentur [(Act. I, 14)] .
Deinceps vero quam feliciter sub
praesidio angelorum et Joannis diligentia fuit! O inclyta
Virgo! ecce remoraris in terris, quae filium
tuum Redemptorem nostrum Jesum Christum praemittis
ad coelos, beatius atque felicius et tu angelis
commeantibus penetras gloriosa. Secura igitur ac
gaudens jam peragis, quia eumdem filium tuum Dominum
nostrum jam divinitatis gloria consedere
ad dexteram Patris non ignoras. Unde quam beatissima
et laudabilis diei hujus celebratio recte colitur,
in qua Virgo mirabilis cum laudibus coelestis militiae
intra polorum aulam una cum ingenti triumpho
excipitur? Ex cujus nimirum carne Dominus Jesus
Verbum caro efficitur, qui cunctis in se credentibus
januas paradisi aperire dignatus est. Qui matrem
secum in throno regni collocavit, et in immortalitatis
gloriam eam transposuit, ac super choros
angelorum supersolemniter evexit.
Quapropter, dilectissimae, solemnitatem hujus diei
dignanter celebrate, de qua exsulant angeli, laetantur
archangeli, de qua gaudet omnis illa coelestis
Jerusalem, civitas gloriosa. O! si permitteretur nobis
scire quanta jucunditas, vel quanta ineffabilis
laetitia illic est, vel quanta exsultatio animarum sanctarum
de visione tantae claritatis; quantus famulatus
beatorum spirituum, quantusque numerus angelorum
hodie genitrici Verbi Dei gratulabundus occurrit,
ad quanta vel qualia gaudia feliciter hodie intravit,
quae profecto nec oculus vidit, nec auris audivit!
Sunt enim invisibilia, atque ineffabilia quae percepit,
et, ut jam dictum est, filium suum Dominum Jesum
Christum, quem pendentem in cruce olim doluerat, multumque
perdoluerat, super omnia elevatum in dextera
patris regnantem jam conspicit. Quem gaudens adorat
omnis ordo coelorum, cui venerantes inhaerent, et inhaerentes
immortali Deo immortaliter vivunt. Cui hodie