PL 96, col. 246
Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne
et vos intrare per angustam portam [(Luc.
XIII, 24)] ad thalamum Sponsi vestri, cujus dotem
et arrhas pro munere accepistis. Satagite ac procurate
promereri bona quae vobis sunt repromissa,
ut accipiatis cum reliquis, de quibus profecto in
psalmo canit quisque fidelis: Unam petii a Domino,
hanc requiram [(Psal. XXVI, 4)]
, et: Credo videre
bona Domini in terra viventium [(Ibid., 13)]
. Quae
nimirum bona beata virgo Maria hodie laetissima
percepit, fruitura sine fine cum angelis: hodie
coronatur in regno, quod olim ei praeparatum est
una cum sanctis a constitutione mundi; hodie collocatur
in throno a dextris Dei, sicut canitur in Psalmis: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato,
circumdata varietate virtutum
[(Psal. XLIV, 10)]
.
Hinc, quaeso, cives Jerusalem, quicunque estis
viri, quaecunque virgines, quaecunque viduae, pueri
vel puellae, venite et videte cum omni puritate cordis,
conspicite diligentius Matrem Domini in aethereis
sedibus cum corona diadematis renitentem. Venite,
inquam, mente, fide, devotione, et videte coronatam
in die solemnitatis ejus ac laetitiae corona
jucunditatis et decoris, qua coronavit eam Dominus
sponsus virginum, rex gloriae, ac remunerator omnium
bonorum. Venite, quaeso, et videte, quoniam
hodie translata est arca testamenti Dei ad superos,
exterius inaurata virtutibus, et fabricata interius
auro purissimae majestatis; in qua lex testamenti
Dei et manna fuit, quae de coelo fluxerat, virga quoque
Aaron quae floruerat. De qua nimirum virga
David in Psalmis: Emittet Dominus ex Sion (inquit) virgam virtutis tuae
[(Psal. CIX, 2)]
. Deinde faciens
apostrophem ad eamdem, Dominare (inquit) in medio
inimicorum tuorum [(Ibid.)]
. Quae profecto virga
nobis florens attulit fructum salutis pacatissimum,
qui ad tempus intra uterum Virginis mysticum germinavit
sacramentum. Hinc quoque de ea in Canticis: Umbilicus tuus tornatilis, non indigens poculis;
et venter tuus acervus tritici, vallatus liliis
[(Cant. VII, 2)] ,
eo quod concinat sibi in omnibus
Christi ortus ex Virgine. Vere alvus ille tornatilis
fuit, quia in eo sapientia se influxit, quae miscuit in
cratere vinum suum, indeficientem cognitionis gratiam
habens, et divinitatis suae plenitudinem subministrans;
in quo nimirum Virginis utero simul acervus
tritici et lilii flores Christi gratia germinant,
quoniam et granum tritici Christus erat, et lilium.
Granum quidem, secundum quod ait: Amen, amen
dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terra mortuum
fuerit, ipsum solum manet [(Joan. XII, 24)]
.
Verum quia de uno eodemque grano tritici acervi
creverunt frumenti, hinc completum est illud propheticum: Et valles abundabunt frumento
[(Psal.
LXIV, 14)]
, quia granum illud mortuum plurimum
fructum attulit. Hoc itaque granum manna fuit, et
ideo omnes homines perpetua coelestium munerum
messe saturavit. Unde David: Cibavit eos (inquit) ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos
[(Psal. LXXX, 17)] .
In hoc ergo grano etiam lilium
esse testantur divina eloquia. Ego, inquit, flos
campi, et lilium convallium [(Cant. II, 1)]
. Propter
quod uterus ejusdem Virginis per arcam figuratur,
quae cuncta sacramentorum arcana in se habuit;
habuit enim panem vivum illum qui de coelo descendit [(Joan. VI, 51)] ;
habuit et legem Testamenti
Novi, quia legislatorem genuit, in quo sunt omnes
thesauri sapientiae atque scientiae [(Coloss. II, 3)] .
Et ideo recte arca sacramentorum Dei virgo Maria
fuit, supra quam sane propitiatorium et cherubim