PL 96, col. 254

Sermones (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus)), J. P. Migne

veneratur. Quia respexit, inquit, humilitatem ancillae
suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes
generationes [(Luc. I, 48)]
. Mira et omni devotione
plena vox, qua dicitur: Quia respexit humilitatem
ancillae suae. Non enim ait: Quia respexit virginitatem
meam, aut innocentiam, aut aliam quarumlibet
virtutum gratiam; sed solam humilitatem suam respexisse
Dominum humiliter fatetur. Mira itaque disciplina
virtutis, et admirabilis philosophia. Siquidem
mira et circumspecta professio Virginis, ut et veritas
panderetur in sermone, et in nullo offenderetur divina
virtus, quae magnificabatur in professione. Unde cum
audisset omnia quae ab angelo ei deferebantur incomprehensibilia,
et credidisset inaudita, necnon
etiam et quae ab Elisabeth dicebantur credita: Magnificat,
inquit, anima mea Dominum; et exsultavit
spiritus meus in Deo salutari meo [(Ibid., 46)]
. Deinde
intulit: Quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce
enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

Verumtamen in nullo de se praesumpsit, in nullo
aliquid de se altum sapit; sed tota in Deo exsultat,
totusque spiritus ejus in Deo gaudet, et tota ejus anima
Dominum magnificat et collaudat. Nihil sibi attribuit
meritorum, nihil sibi de se applaudit; sed solummodo
ea quae Dei sunt requirit et sapit. Idcirco in
illo tota exsultat, tota gaudet et laetatur; solam sibi
vendicat humilitatem ancillae, quae mater veneratur
ab angelo Salvatoris. Nec tamen eamdem humilitatem
a se aliquid esse dixit, sed quia Altissimus eam
respexit, et acceptam sibi fecit, ideo, inquit, beatam
me dicent omnes generationes. O mira confessio, et
mira humilitas! Confitetur humilitatem, quam solam
in se respexisse dicit, qui cuncta respicit, et continuo
praedicatur beatitudo ipsius, de qua hodie totus
testis est mundus. Quae beata etiam et cum Christo
in aeternum regnare creditur, quia completa sunt
quae praedixit. Scriptum quippe est: Omnis qui se
humiliat exaltabitur [(Luc, XIV, 11; XVIII, 14)]
. Exaltata
est autem sancta Dei genitrix, non solum quia

humilis inventa est, verum etiam ineffabiliter gratia
repleta est. Quam deprecantes veneramur, et
venerantes deprecamur; ut ipsa pro nobis intercedere
dignetur apud Dominum nostrum, Dei Filium,
quem de se genuit incarnatum, qui cum Deo Patre
et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula
saeculorum. Amen.
EJUSDEM SERMO III. DE EADEM ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE TERTIUS.
Adest nobis, dilectissimi fratres, hodierna festivitas
beatae Mariae virginis gloriosa, plena gaudiis
et immensis de ascensu ejus repleta muneribus.
Illustris quidem pro meritis, sed illustrior valde pro
gratia qua illustratur, non tantum beata ipsa virgo,
verum etiam per eam omnis Christi Ecclesia. Nec
enim gratiam ex meritis gloriosa virginitas promeruit,
sed praemia meritorum ex gratia percepit. Et ideo celebritas
hodierna inde gloriosior est caeterorum sanctorum
natalitiis, quo illustratur beata Virgo et mater

Domini ineffabilibus divinorum sacramentorum privilegiis;
quia inde creverunt merita, unde plenissime
referta est gratia. Et ideo apud Dominum quanta
pensanda sint ejus merita, vel cogitanda praemia,
puto quod nemo est qui ad purum edisserat, nisi qui
potest vere perpendere, qualis vel quanta sit ista
gratia, qua repletur ipsa, per quam venit in mundum
Dei majestas. Idcirco, fratres mei, veneranda est haec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.