PL 96, col. 393

Epistolae (Leo II), J. P. Migne

ovibus animam ponere jussi estis. Quamobrem viriliter
age, et confortare, et verbi gladio accingere,
eumque exacue zelo divino: sta firmus propugnator
pietatis, omnemque haereticum auditum et introductionem
praecidere stude: quemadmodum et primitus
Judaici auditus sensum gladio percutiens Petrus
abstulit, legalis et servilis synagogae praesignificans
surditatem: extende securim Spiritus, et omnem arborem
ferentem fructus haereseos, aut transplanta
erudiendo, aut canonicis poenis exscinde, et igni
futurae gehennae transmitte, ut, praecisis iis omnibus,
quae fidem labefactant, valens sit atque integrum
Ecclesiae corpus, pace Spiritus connexum et coagmentatum:
qua stante et immota, conquassatur inimicorum
factio atque impugnatio, per petram fidei

confirmatur solium nostrae serenitatis, consilia, et
conatus potestatis nostrae ad id quod utile est diriguntur,
ac totius Romanae reipublicae status cum
tranquillitate fidei tranquillatur. Hortamur porro vestram
sacratissimam summitatem, ut quamprimum
mittat designatum ab ea apocrisiarium, ut is in regia
et a Deo conservanda nostra urbe degat, et in emergentibus,
sive dogmaticis, sive canonicis, ac prorsus
in omnibus ecclesiasticis negotiis, vestrae sanctitatis
exprimat ac gerat personam. Vale in Domino beatissime,
pro potestate nostra majori studio orare
intende.
Subscriptio piissimi imperatoris.
Deus te in multa tempora custodiat, sanctissime et
beatissime Pater.
Ἀντίγραφον θείας σάκρας τοῦ εὐσεβεστάτου καὶ φιλοχρίστου βασιλέως Κωνσταντίνου γενομένης πρὸς Λέοντα τὸν ἁγιώτατον καὶ μακαριώτατον πάπαν τῆς πρεσβυτέρας Ῥώμης, σταλείσης διὰ τῶν ἐκεῖθεν ἀποσταλέντων συνοδικαρίων παρὰ περιόντος Ἀγάθωνος τοῦ τῆς ὁσίας μνήμης. Ἀπελύθη μηνὶ Δεκεμβρίῳ ιγ'. ἰνδικτιῶνος δεκάτης.

Exemplar divinae jussionis domini Constantini, directae ad synodum apostolicae sedis antiquae Romae per eosdem qui illinc missi fuerant ad synodum.

Omnibus ubique sanctissimis conciliis spectantibus
ad synodum apostolicae sedis [ In cod. Bell.,
In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi
imperat. piissimus Flavius Constantinus fidelis in
Jesu Christo imperator].
Clarus et speciosus sacratissimus vester coetus exstitit,
quem pro Ecclesia congregavit Spiritus sanctus, et
pietatis armavit sermonibus, in quibus debellati sunt
insidiatores fidei, doctoribus [ G., ductori] sacerdotalis
ordinis pontificii, verum etiam et universalis patri
auxiliantibus [ G., universali patriarchae auxiliantem],

cum quo et pacificare didicistis, et compugnare eruditi
estis. Tempus est enim omni rei [(Eccle. III)]
, sicut
Salomoni videtur. Unde bonum quidem est pacem
habere ad omnes, qui concordiam erga pietatem
habent: melius est autem pugnare, quando actio
pacis consensum in malum operatur. Nam Dominus
inquit: Non veni mittere pacem in terram, sed gladium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.