PL 96, col. 397

Epistolae (Leo II), J. P. Migne

pro fide certamus, atque pietati attendimus, et in
primis de ecclesiastico statu procuramus, quanto et
civilibus circumdati sollicitudinibus, bellicisque consiliis
retracti, summum sacerdotalem hunc coetum
non destitimus congregare, ut Ecclesiarum distantia
procul expulsa [dissidio pr. expulso], pacis conjunctione
coaptetur. In pace namque fidei pariter
compacatam a Christo dilectam Romanam rempublicam
nostram confidimus, et nunc congregatum
[atque ita cong. est] venerabile vestrum concilium.
Interfuistis namque et vos cum universali principe
pastorum, simul cum ipso divinitus loquentes tam in
spiritu, quamque littera. Suscepimus enim non tantum
ex beatitudine ejus, verum etiam a sanctitudine
vestra directas nobis litteras, quae prolatae, lectae

sunt, et veritatis verum stylum declaraverunt, orthodoxamque
fidem depinxerunt. Totae enim convenienter,
et non differenter, positae sunt ad imitationem:
et tam synodicis, quam et paternis doctrinis
consentiunt. Neque enim negleximus, sed diligentius
eas comparavimus [expendimus]: idcirco et omnes
consonanter mente et lingua concredidimus, et similiter
confessi sumus: et tanquam ipsius divini Petri
vocem, Agathonis relationem supermirati sumus,
nemo enim discrepavit, nisi unus. Namque nemo ab
omnibus periit, nisi filius interitus, pater contumaciae:
et hic una cum propriis discipulis sponte
assumptus est ab angelo sibi decibili, et suo exsecrabili
choro [ G., abscissus est ab angelo decibili, et
sacratissimo choro]. Quem cum propheta, collugere

opportunum est, eo quod condoluimus. Qualiter cecidisti
ex coelo de sacerdotii culmine, o lucifer, qui
mane oriebaris? Luce certissimae scientiae fidelium
animas lustrare ordinatus es, et in nubibus ponere
arrogantiae sedem vanis dogmatibus elatus es? Quomodo
fuga lapsus es, vitato agmine angelos imitante
tantorum sacerdotum? An superbiae alis ad altam
ruinam elevatus, a mystica mensa temetipsum alienasti,
aemulator factus Judaicae discessionis? Quomodo
non suscepisti cohortationem fratrum, imperialem
et apostolicam celebrantium solemnitatem?
Quomodo recalcitrasti, qui dilectus es diligentibus
te, et ad poenitentiam te invitantibus? Nunquid
qui cadit non resurgit? aut se avertens non

convertitur? Quare avertis aversionem improbam
[aversus ex aversione improba], et detentus es in
haeretico proposito tuo; et noluisti converti ad pietatem?
confusus es utique, in quibus male docebas
convictus. O dementiam simul et obcaecationem!
Idem enim esse utrumque videtur. Harum namque
alia vestigia corporis, alia autem gressus animae seducit
decipiens: male docere non erubescebat, et bene
doceri erubescebat, hic quidem, qui Antiochensium
factus est praesul Macarius, quem non oportet dicere
Macarium [beatum], et qui cum ipso de ordine
Christi discesserunt: cujus universalis conventionis
communi sententia de sacerdotali dignitate repulsi
sunt, et probationi sanctissimi papae traditi sunt.
Definitionem autem adorandam et venerabilem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.