PL 96, col. 408

Epistolae (Leo II), J. P. Migne

praeterea, atque exsecramur omnes haereses,
omnesque earum auctores atque fautores, qui adversus
apostolicam et orthodoxam fidem diabolicis decepti
fallaciis, falsitatis errores in Ecclesiam conati
sunt introducere, id est, Arium, Sabellium, Macedonium,
Apollinarem, Eunomium, Nestorium, Eutychem,
Dioscorum, Thimotheum, Severum, Themistium,
Origenem, qui et Adamantius, Didymum, et
Evagrium, similiter scripta Theodoriti adversus duodecim
sancti Cyrilli capitula, cum epistola, quae dicitur
Ibae, missa ad Marim Persam, et una cum eis Jacobum,
Theodosium [ G., Theodorum], Gajanum, Anthimum,
Zoaram, Donatum, Novatum, Priscillianum,
Paulum, Photinum, Pelagium [ G., Celestium, Julianum]
Faustum, Maximum, quos sancta catholica

atque apostolica Ecclesia de catalogo fidelium Patrum,
ut pote zizania de area dominicae Ecclesiae,
gehennae supplicio abdicanda, per ventilabrum divinae
discretionis abjecit. Pariterque anathematizamus
novi erroris inventores, id est, Theodorum Pharanitanum
episcopum, Cyrum Alexandrinum, Sergium,
Pyrrhum, Paulum, Petrum, Constantinopolitanae Ecclesiae
successores [subsessores, id est, insidiatores
magis quam praesides] magis quam praesules, nec non
et Honorium, qui hanc apostolicam Ecclesiam non
apostolicae traditionis doctrina lustravit, sed persana
proditione immaculatam fidem subvertere conatus
est [ G., immaculatam maculari permisit]. Et omnes,
qui in suo errore defuncti sunt: similiter anathematizamus,
et abominamur imitatores eorum et complices,

qui dudum fuerunt, vel nunc usque sunt, id
est Macarium quondam fallacissimum Antiochiae Ecclesiae
deceptorem, cum sui erroris discipulo, imo
magistro Stephano: et cum eis Polychronium novum,
ut vere dictum est, Simonem, qui haereticae
pravitatis delusus phantasmate, mortuos suscitare
pollicitus, dum vanam ejus praesumptionem effectus
non sequitur, fallax et in hoc omnibus comprobatus
est: et qui similia eorum sapuerunt, vel sapiunt, et
qui unam videlicet voluntatem et unam operationem
dicere praesumpserunt, vel praesumunt in duabus
naturis Domini nostri Jesu Christi, quos et sancta
universalis supra memorata sexta synodus abdicavit:
et Macarium quidem de praesulari dignitate dejecit,

discipulumque ejus Stephanum, et Polychronium senem
vanissimum, sacerdotii honore frustravit, eorumque
participes atque socios, qui noluerunt intelligere
ut bene agerent, et iniquitatem meditati sunt
in cubilibus sui [(Psal. XXXV)] , qui suos et praesertim
Macarius errores huc illucque disseminari conati
sunt. Et dum sub ovili tegmine latens lupus appareret,
et pro pastore fur et latro compertus est,
a vero pastore ovium Christo, ut pestifer ac devastator
abjectus est. Idcirco digne anathematis stylo [telo]
percussi sunt, et aeternis vinculis colligati, poenitere
nolendo, insolubiliter tenentur obstricti: ne rursus
in effrenatae praesumptionis audaciam, concitati,
suae pestiferae doctrinae contagio quemquam de simplicibus
foedarent; qui etiam nunc usque in sua obstinatione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.