PL 96, col. 413

Epistolae (Leo II), J. P. Migne

Cum diversa sint hominum studia, quibus humana
dispensari creditur vita, unum est tamen pietatis officium,
quod potest ad aeternae vitae perducere quaestum
et meritum; in quo omnem consortem fidei
Christianae aequum est studere. Cui nempe Spiritus
sancti dignatio suae gratiae inspirat affectum, et inoffensum
demonstrat operum bonorum effectum, quia Spiritus
(ut Dominus docet) ubi vult spirat, et vocem
ejus audis [(Joan. III)]
et quia ejus est incomprehensibilis
gratia, connectit et perhibet, et nescis unde veniat.
Scientes igitur ac satisfacti, quia est in vobis
Christianae religionis flagrans studium, ulnisque spiritualibus
amplectimini semina coelestis doctrinae, et
evangelicae atque apostolicae traditionis in vobis fructificat
fervor et puritas, pro qua haec sancta ecclesiarum

omnium mater apostolica sedes usque ad victimam
desudavit semper et desudat, et prius (si hoc
divina majestas censuit) animam a corpore temporaliter
deligit sequestrari, quam proditione sacrilega se
a confessione veridica pro temporali delectatione vel
afflictione sejungi. Quia citra hanc sicut aeternae
beatitudinis praemium, quam sanctis suis Dominus
praeparavit, adipisci non suppetit; ita quod lugubriter
ejulandum est, a Deo vivo et vero per errorem
falsidici dogmatis factum extorrem aeternis cruciatibus
evenit mancipari. Sed quia nunc per gratiam Dei
Christianissimo filio nostro Constantino imperatore
regnante (quem ad hoc pietatis officium elegit atque
praeelegit superna clementia) rectae confessionis atque
apostolicae traditionis fulgor haereticae pravitatis expulsa

caligine per totum orbem terrarum veluti clarum
jubar effulsit, et pax atque concordia veritatis
inter cunctos ecclesiarum Christi praesules regnat de
pacifica in Christum confessione descendens, qui pax
vera et salutaris est, per quem reconciliamur ad
Deum. Sciat vestra sinceritas, et Christianis omnibus
innotescat Dei omnipotentis mira magnalia: quia
in Constantinopolitana urbe clementissimus noster,
imo beati Petri apostoli filius imperator, armatus zelo
Dei, ac desiderio pietatis accensus, episcopis ex totius
mundi partibus aggregatis, quando [ Edit. Rom.,
quod] ex multo tempore fideliter cupiebat, dum censuit
majestas superna per nuper elapsam novam
[nonam] indictionem explevit. Universale itaque sanctum
sextum concilium celebratum est, ad quod celebrandum

ex praedecessoris nostri apostolicae memoriae
domini Agathonis papae persona presbyteri
diaconique directi sunt. De diversis autem conciliis
huic sanctae apostolicae sedi, cujus ministerio
fungimur, subjacentibus, archiepiscopi sunt a nobis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.