PL 96, col. 859

Epistolae (Elipandus Toletanus), J. P. Migne

1.
Epistolam tuam, modulo libellari aptatam, de
tumulo cordis tui horrifico exortam, de cineroso
pectoris tui sepulcro prolatam, non voce interrogantis,
sed imperio docentis scriptam, olim suscepimus
relegendam. Vidimus, inquam, vidimus, et irrisimus
fatuam et insipientem cordis tui amentiam:
Vidimus, et risui dignam reputavimus sensus tui
ignaviam. Inibi prospeximus quia ille per os tuum
locutus est, qui dixit: Ero spiritus mendax in ore
prophetarum illius. Ibi procul dubio vidimus quia
tu es ille de quo Psalmista ait: Verba oris ejus iniquitas
et dolus, noluit intelligere ut bene ageret:
iniquitatem meditatus est in cubili suo. Et iterum

de quibus alibi Propheta ait: Docuerunt linguam
suam loqui mendacium; ut inique agerent laboraverunt.
2.
Verumtamen antequam ad nos scripta vesaniae
tuae perlata fuissent: antequam odor verborum tuorum,
nobis fetidissimus, aspirasset, rumore percurrente
vulgi insipientis, nonnulla de te recta esse
credebamus; postquam tamen stultitiae naenias vidimus,
statim non solum nos, sed et omnis status catholicae
fidei te et omnem fetoris tui doctrinam exhorruimus,
et perpetuo anathemate feriendam
damnabimus. Revera quia dignum est ut eos quos
Dei Filius per praevenientem gratiam de sepulcris
haereseorum nullomodo suscitat, discipuli ejus non
solum nequaquam eos solvere non praesumant, sed

etiam profundo anathematis sarcofago usquequaque
dimergant, ne ulterius talium verborum fetor erumpat,
illos discipuli Christi ita oris gladio feriant, ut
ulterius non solum resurgere penitus nequeant, verum
etiam eradicati funditus pereant, qui unitatem
fidei catholicae venenatis assertionibus discindere non
formidant. Ideoque ostendere cupientes te erroris tui
socios fabricatores mendacii, et cultores perversorum
dogmatum, sanctarum Scripturarum testimoniis
in solatium nostri adhibitis, praeeunte nobis
Filio Dei in columna nubis per diem, et in columna
ignis per noctem, armati zelo fidei in occursum
tui, ut vere contra hostem Christi, egredere
nitimur dicentes: Increpet Dominus in te Satan, et

increpet in te, qui elegit Jerusalem. Tibi dicitur,
Migeti, qui cognominaris Satanas, vade retro. Dignum
et justum est ut tali stimulo feriatur, qui
contra regulam catholicae fidei superbiae calcaneum
elevare conatur, ut hujuscemodi pugione justitiae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.