PL 96, col. 866

Epistolae (Elipandus Toletanus), J. P. Migne

infidelium polluat mentes fidelium; cum etiam
Apostolus dicat: Omnia munda mundis; coinquinatis
autem et infidelibus nihil est mundum. Et
quod cum peccatoribus cibum sumere renuas, te
ipso sanctiorem Domino et Redemptore nostro
existimans, et jam sine peccati macula, arrogantiae
spiritu elevans, cum ipse Dei Filius, medicina coelestis
et vita mortuorum, cum publicanis, et peccatoribus
saepe legitur combibisse: nec tamen
omnes ab errore viae suae conversos fuisse beato
Augustino attestante, qui dicit: Ecce omnes admirabantur,
nec tamen omnes convertebantur:
omnibus quidem erat in verbis Domini admiratio,
nec tamen omnibus in factis ejus credulitatis inerat
plenitudo; nam et ipse Dominus in Evangelio

de semetipso dicit: Venit Joannes Baptista neque
manducans panem neque bibens vinum, et dicitis,
Daemonium habet; venit Filius hominis manducans,
et bibens et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens
vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
Sed ut adhuc omnem dubitationem a fidelibus auferret
Apostolus, sic alibi dicit: Si quis vocat
vos infidelium, et vultis ire, omne quod vobis
apponitur manducate, nihil interrogantes propter
conscientiam. Non enim in Christianis qualitas
cibi, sed superfluitas damnatur, neque ab omnia,
sed anima oportet abstinere; quia juxta Apostoli
vocem, non est regnum Dei esca et potus; sed
justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto:
Esca enim ventri, et venter escis, Deus autem

et hunc et haec destruet. Beatus Hieronymus
namque in Exposito Epistolae ad Romanos sic loquitur
dicens: Neque enim cibi, quos Deus creavit,
aut ignoranter aut simpliciter sumpti, communem
facere poterunt hominem aut immundum.
Beatus iterum Gregorius in Exposito Ezechielis
ita confirmat dicens: Magna enim est virtus abstinentiae,
sed si quis ita ab alimentis abstineat ut
caeteros in cibo dijudicet, alimenta eadem, quae
Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione,
fidelibus etiam damnet, quid huic virtus
abstinentiae facta est, nisi laqueus culpae?
12.
Quod vero asseris quia in sola Roma sit
potestas Dei, in qua Christus habitat, contrarius

Prophetae oraculo, qui dicit: Dominabitur a
mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad terminos
orbis terrae: et quia ipsa sit tantum Ecclesia
catholica, ubi omnes sancti sint, absque macula
et ruga; et quia de ea sola dicatur: Tu es
Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam: Et quia non intrabit in ea aliquid coinquinatum,
et faciens abominationem et mendacium:
et quia ipsa est Jerusalem nova, quam vidit
Joannes descendentem de coelo. Haec omnia amens
ille spiritus, et imprudentiae tuae intellectus te ista
intelligere docuit. Nos vero e contrario non de sola

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.