PL 96, col. 909
Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne
natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit
eum qui natus est ex eo. In hoc cognoscimus, quoniam
diligimus Filium Dei, cum Deum diligamus et
mandata ejus faciamus. Haec est enim charitas Dei,
ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus
gravia non sunt. Quoniam omne quod natum est ex
Deo, vincit mundum. Et haec est victoria, quae vincit
mundum, fides nostra. Quis est qui vincit
mundum nisi qui credit quoniam Jesus est Filius
Dei? Hic est qui venit per aquam et sanguinem
Jesus Christus. Non in aqua solum, sed in
aqua, et sanguine, et carne. Et Spiritus est qui testificatur
quoniam Christus est veritas. Quia tres
sunt qui testimonium dant in terris: aqua, et sanguis,
et caro. Et tria haec unum sunt. Et tres sunt
qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum, et
Spiritus. Et haec tria unum sunt in Christo Jesu. Si
testimonium hominum accipimus, testimonium Dei
majus est. Quoniam hoc est testimonium Dei, quod
majus est, qui testificatus est de Filio suo, quem
misit Salvatorem super terram. Et Filius testimonium
perhibuit inter Scripturas proficiens: et nos
testimonium perhibemus quoniam vidimus eum, et
annuntiamus vobis, ut credatis.
XXVII.
Et ideo: « Qui credit in Filium Dei,
habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio,
mendacem facit eum, quoniam non credit in testimonio
quod testificatus est Deus de Filio suo. Et
hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit
nobis Deus. Et haec vita in Filio ejus est. Qui habet
Filium Dei, habet vitam. Qui non habet Filium Dei,
vitam non habet. Haec scribo vobis, ut sciatis quoniam
vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine
Filii Dei. Et haec est fiducia, quam habemus ad
eum. Quia quodcunque petierimus secundum voluntatem
ejus, audit nos. Et scimus quoniam audit nos,
quidquid petierimus: scimus quoniam habemus postulationes,
quas postulamus ab eo, si credimus in
eo et diligimus fratres. Non sic diligamus sicut Cain,
qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et
propter quod occidit eum? Quoniam opera ejus mala
erant, fratris autem ejus justa. Nolite mirari, fratres,
si odit vos hic mundus. Nos scimus quoniam
translati sumus de morte in vitam, quoniam diligimus
fratres. Qui non diligit, manet in morte.
Omnis qui odit fratrem suum homicida est. Et scitis
quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam
in se manentem. In hoc cognoscimus charitatem
Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit:
et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui
habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem
suum necessitatem habere, et clauserit viscera
sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?
XXVIII.
« Filioli mei, non diligamus verbo tantum
et lingua, sed opere et veritate. In hoc scimus quoniam
ex veritate sumus, et in conspectu ejus suademus
corda nostra. Si reprehenderit nos cor nostrum,
major est Deus corde nostro, et novit omnia. Charissimi,
si cor nostrum nos non reprehenderit, fiduciam