PL 96, col. 911

Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne

Domini. Elisabeth dixit: Matrem Domini. Et virgo,
et mulier, coeli et terrae Dominum confessae sunt.
Decursis decem mensibus, Peperit virgo filium suum
primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit in
praesepio: quia non erat ei locus in diversorio. Angelus
autem Domini apparuit pastoribus dicens: Nolite
timere. Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum,
quod erit omni populo: quia natus est hodie vobis
Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
Jesus enim in lingua Latina, Salvator dicitur, Hebraice
vero Jesus. Et subito facta est cum angelo
multitudo militiae coelestis, laudantium Deum et dicentium:
Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus
bonae voluntatis.
XXXI.
Requiramus nunc quae est ista terra quam

pacificavit. Oremus eum, et aperiat nobis os ille qui
veritas est, ut veritatem de eo dicamus; et aperiat
aures cordis, ut intelligant omnes qui audierint, quae
dixerimus. Si interrogamus omnes: Adam unde factus
est? Si unus inter multos loquatur, et dicat quia
de terra factus est; tam in Judaeis quam in gentibus,
sive Christianis, nulla dubitatio est quod vere de
terra sit; et ipsi in transgressione dictum est a Domino: Terra es, et in terram ibis.
Veniamus per seriem
generationis Christi usque ad diluvium, ubi solus
Noe in illa generatione justus inventus est. Cui
pro sua justitia donatae sunt septem animae, quae per
eum evaserunt diluvium. Sicut solus justus in hoc
mundo Jesus Christus inventus est, cui donatae sunt
septem Ecclesiae, quae evaserunt secundum ignis diluvium.

Veniamus de Noe usque ad Abraham, cui prima
repromissio facta est, quod in semine ejus, quod est
Christus Jesus, haereditarentur omnes gentes. Veniamus
de Abraham usque ad David, cui dictum est: De
fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Et: Egredictur
virga de radice Jesse, et flos de radice ejus
ascendet [(Isa. XI, 1)]
. Virga de radice Jesse, virgo
Maria est. Flos de virga, Jesus Christus Filius Dei est.
Quia ego, inquit, flos campi, et lilium convallium.
Ecce Adam de terra, Noe de Adam, Abraham de
Noe, David de Abraham, virgo Maria de David, Jesus
Christus Filius Dei de Maria. Hoc est, Gloria in
excelsis Deo, et in terra pax [(Luc. II, 14)]
. Ipsa terra
sublimata est, quando Verbo conjuncta est. Sic est

Verbum carne factum unus Jesus Christus, una persona,
Deus et homo, quemadmodum tua anima et
caro unus est homo. Sic est natus de virgine Jesus
Christus Filius Dei Deus homo eo pacto quo cum
corpore nasci docetur anima. Non quia utriusque
est una substantia, sed quia in utroque sit una persona.
XXXII.
Prius quippe quam Redemptor noster per
carnem nasceretur, discordiam cum angelis habuimus,
a quorum claritate atque munditia per primae
culpae meritum, per quotidiana delicta longe distabamus.
Quia enim peccando extranei eramus a Deo,
extraneos nos a suo consortio deputabant angeli,
cives Dei. Sed quia nos cognovimus regem nostrum,
recognoverunt angeli cives suos. Quia enim coeli rex

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.