PL 96, col. 913

Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne

Quid est hoc signum, cui contradicetur, nisi crux,
nisi passio, sputa, probra, vincula, colaphi, alapae,
clavi, amaritudo fellis, mors, lancea, sepultura? Sicut
et ipse Dominus signum mortis suae annuntians: Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum
non dabitur, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim
Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus.
Haec est in signo [Hoc est signum] cui contradicetur.
Ista faciunt scandalum incredulis, non solum
Judaeis, sed et haereticis: nolunt ista applicare Deo
Filio Dei. Et proinde dicunt: Homo Christus, qui de
Virgine natus est, Jesus Christus illi nomen est. Et
qui hunc negat Filium Dei esse, secundum Joannem
ipse est Antichristus.
XXXV.
Hoc totum quare diximus? Quia Joannes,

qui istam doctrinam nobis dedit, ipse nobis dixit: Ipse vicit mundum, qui credit quia Jesus est Filius
Dei.
Ipsud nomen habet proprium Jesus: et ipsud
personat Evangelium, sicut ait: Accepit Jesus panem,
et benedixit, fregit, et dedit discipulis suis, etc. Et
cum comprehenderunt eum Judaei, interrogavit eos
quem quaererent. Responderunt: Jesum Nazarenum.
Tum dixit eis Jesus: Ego sum. Et unus de illudentibus dedit alapam Jesu. Et interrogavit Pilatus Jesum.
Et Barrabam dimisit: Jesum vero flagellis caesum
tradidit eis, ut crucifigerent eum. Et clamavit in
cruce voce magna Jesus. Et mortuus est Jesus. Et Jesus
quem quaeritis Nazarenus, surrexit a mortuis. Et
venit Jesus januis clausis, et stetit in medio discipulorum,

et dixit eis: Pax vobis. Et elevatis manibus suis,
benedixit eos, et recessit ab eis, et ferebatur in coelum.
Et omnis lingua confiteatur quia Jesus in gloria est
Dei Patris, cui cum Patre et Spiritu sancto una et
aequalis est gloria. In cujus fide jam supra confessi
sumus doctrinam quam ab apostolis accepimus.
XXXVI.
Credo in Deum Patrem omnipotentem. Et
in Jesum Christum Filium ejus unicum, Deum et Dominum
nostrum, qui natus de Spiritu sancto et Maria
virgine. Quibus tribus sententiis omnium fere haereticorum. . . . .
destruuntur. Quam doctrinam nobis
Joannes apostolus confirmavit: et qualiter haereticos
a nobis expellamus, instigavit, dicens: Si quis venit
ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere
eum in domum, nec ave ei dixeritis. Qui enim dicit

illi ave, communicat operibus illius malignis. Nemo
dicat illi ave, id est, nemo dicat illi Gaude: aut certe
aliud, quod consuetudo est salutandi. Fides vera, quae
ab apostolis tradita est, in brevi est. Sine philosophia
saeculi est, simplex est, et omnibus rusticis manifesta,
et omnibus captivis, et peregrinis cognita. Et
ut plenius dicamus, omni Ecclesiae, quae per universum
orbem terrarum est constituta, publice constituta
est. Et unusquisque qualiter credat, brevi symbolo
complexa est. Et qualiter oret, et ipsa brevis
oratio Dominica est, quae septem petitionibus constat,
quae ab ipso Domino, qualiter omnes creduli debeamus
orare, tradita est. Quamobrem nec extra symbolum
habemus quod credere, nec quod extra Dominicam
orationem orare. Nec nihil novum, excepto hoc novo,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.