PL 96, col. 915

Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne

CVI dicit: Misit Verbum suum, et sanavit eos: et eripuit
eos de interitu eorum. Et hoc est verbum fidei,
quod praedicamus in brevi: quia parvulus natus est
nobis: filius datus est nobis. Cujus est iste filius,
nisi Filius Dei Deus verus? Nobis natus est de Virgine,
non sibi. Nobis datus est pro redemptione,
non sibi. Et factus est principatus ejus super humeros
ejus. Quia pro nobis pependit in cruce, non pro
se. Et pro nobis est judicatus, non pro se. Quia tunc
vicit principem mortis diabolum, cum judicatus est
et morti condemnatus, ut per mortem destrueret eum,
qui habebat mortis imperium, propheta attestante
David: Et vincas dum judicaris. Et hoc est, principatus
ejus super humeros ejus. Et quia ipse est Deus
verus, et non est alter Deus praeter eum; audite

quod sequitur: Et vocabitur nomen ejus Admirabilis,
Consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps
pacis [(Isa. IX, 6)]
. Ecce sex nomina ejus diximus, in
quibus nominibus nullum esse alterum Deum, praeter
eum, secundum fidem nostram, quam credimus.
Et si aliquis dicit quod non sunt nomina quae diximus
de Christo, audiat quid sequitur: Multiplicabitur
ejus imperium: et pacis ejus non erit finis. Super
solium David sedebit, et super regnum ejus, ut confirmet
illud, et conroboret in judicio et justitia,
amodo et usque in sempiternum.
XXXVIII.
Protulimus fidem nostram Ecclesiae
nostrae, proferat nunc dominus Elipandus fidem
suam Ecclesiae suae, in qua fide nos redarguit, ut

auditu credamus, aut, si noluerimus, a dioecesi sua
exsules habeamur. Tunc lecta est ipsa epistola, et
multum fidei nostrae contraria, quae nunc in Veteri
Testamento nec in Novo erant scripta: quam [ Forte,
quae] ipsa verba fidei suae nobis incognita in unum
copulavimus: et quo facilius agnoscerentur, more
symboli, brevi compendio in pagina compegimus.
Et quantum discordaret de fide nostra, symbolum
Ephesini [ Leg. potius Nicaeni] concilii ei contrarium
posuimus.
XXXIX.
Primus ego Hetherius Oxomae sedis indignus
nominatus episcopus, qui ab archiepiscopo
Toletano nuncupor esse haereticus, profero fidem
meam cunctis audientibus. Quam fidem a sanctis
Patribus accepi, credidi, et omni Ecclesiae recitandam

praedicavi. Et sicut cum omni Ecclesia catholica
corde retineo, ore patulo dico: « Credimus in
unum Deum Patrem omnipotentem. Factorem coeli
et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem.
Et in unum Dominum Jesum, Filium Dei
unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum ex Deo. Lumen ex lumine. Deum verum ex
Deo vero, natum, non factum, homousion Patri,
hoc est, ejusdem cum Patre substantiae. Per quem
omnia facta sunt, quae in coelo, et quae in terra.
Qui propter nos, et propter nostram salutem descendit.
Et incarnatus est de Spiritu sancto, et Maria
virgine homo factus. Passus sub Pontio Pilato. Sepultus.
Tertia die resurrexit. Ascendit in coelos:
sedet ad dexteram Patris. Iterum venturus est in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.