PL 97, col. 28

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

duobus magnis proeliis, uno in Aquitania
apud Pictavium civitatem, altero iuxta Narbonam
apud Birram fluvium, ita devicit, ut in Hispaniam
eos redire compelleret, eundem magistratum, a patre
Pippino sibi dimissum, egregie amministravit;
qui honor non aliis a populo dari consueverat, quam
his qui et claritate generis et opum amplitudine ceteris
eminebant.
Hunc cum Pippinus, pater Karoli regis, ab avo et
patre sibi et fratri Karlomanno relictum, summa
cum eo concordia divisum, aliquot annis velut sub
rege memorato tenuisset, frater eius Karlomannus,
incertum quibus de causis, tamen videtur quod
amore conversationis contemplativae succensus,
operosa temporalis regni amministratione relicta,

Romam se in otium contulit, ibique habitu permutato
monachus factus, in monte Soracte apud aecclesiam
beati Silvestri constructo monasterio, cum
fratribus secum ad hoc venientibus per aliquot annos
optata quiete perfruitur. Sed cum ex Francia
multi nobilium ob vota solvenda Romam sollemniter
commearent, et eum, velut dominum quondam
suum, praeterire nollent, otium quo maxime
delectabatur, crebra salutatione interrumpentes, locum
mutare conpellunt. Nam huiuscemodi frequentiam
cum suo proposito officere vidisset, relicto
monte, in Samnium provintiam ad monasterium
sancti Benedicti situm in castro Casino secessit,
et ibi, quod reliquum erat temporalis vitae, religiose
conversando complevit.

3.
Pippinus, autem, per auctoritatem Romani
pontificis ex praefecto palatii rex constitutus, cum
per annos 15 aut eo amplius Francis solus imperaret,
finito Aquitanico bello, quod contra Waifarium,
ducem Aquitaniae, ab eo susceptum, per

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.