PL 97, col. 34

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

exequenda, aut propter laborem detractavit
aut propter periculum exhorruit, verum unum quodque
secundum suam qualitatem et subire et ferre
doctus, nec in adversis cedere, nec in prosperis false
blandienti fortunae adsentiri solebat.
9.
Cum enim assiduo ac paene continuo cum
Saxonibus bello certaretur, dispositis per congrua
confiniorum loca praesidiis, Hispaniam quam
maximo poterat belli apparatu adgreditur, saltuque
Pyrinei superato, omnibus quae adierat oppidis
atque castellis in deditionem acceptis, salvo et incolomi
exercitu revertitur; praeter quod in ipso
Pyrinei iugo Wasconiam perfidiam parumper
in redeundo contigit experiri. Nam cum agmine
longo, ut loci et angustarium situs permittebat,

porrectus iret exercitus, Wascones, in summi
montis vertice positis insidiis--est enim locus ex
opacitate silvarum, quarum ibi maxima est copia,
insidiis ponendis oportunus--extremam impedimentorum
partem, et eos, qui novissimi agminis incedentes,
subsidio praecedentes tuebantur, desuper
incursantes, in subiectam vallem deiciunt, consertoque
cum eis proelio, usque ad unum omnes
interficiunt, ac direptis impedimentis, noctis beneficio,
quae iam instabat, protecti, summa cum
celeritate in diversa disperguntur. Adiuvabat in hoc
facto Wascones et levitas armorum, et loci in
quo res gerebatur situs; e contra Francos et
armorum gravitas et loci iniquitas per omnia Wasconibus
reddidit impares. In quo proelio Eggihardus

regiae mensae praepositus, Anselmus comes
palatii, et Hruodlandus Brittannici limitis praefectus,
cum aliis compluribus interficiuntur. Neque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.