PL 97, col. 37
Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne
inveniatur. Hunc multae circum sedent
nationes; Dani siquidem ac Sueones, quos Nortmannos
vocamus, et septentrionale litus et omnes
in eo insulas tenent. At litus australe Sclavi et
Aisti , et aliae diversae incolunt nationes; inter
quos vel praecipui sunt, quibus tunc a rege bellum
inferebatur, Welatabi. Quos ille una tantum, et
quam per se gesserat, expeditione ita contudit ac
domuit, ut ulterius imperata facere minime rennuendum
iudicarent.
13.
Maximum omnium quae ab illo gesta sunt
bellorum, praeter Saxonicum, huic bello successit,
illud videlicet, quod contra Avares vel Hunos
susceptum est. Quod ille et animosius quam cetera
et longe maiori apparatu administravit. Unam tamen
per se in Paimoniam--nam hanc provintiam ea
gens tum incolebat--expeditionem fecit; cetera
filio suo Pippino ac praefectis provinciarum,
comitibus etiam atque legatis, perficienda commisit.
Quod cum ab his strenuissime fuisset
administratum, octavo tandem anno completum
est. Quod proelia in eo gesta, quantum sanguinis
effusum sit, testatur vacua omni habitatore
Pannonia, et locus in quo regia Kagani erat,
ita desertus, ut nec vestigium quidem in eo
humanae habitationis appareat. Tota in hoc bello
Hunorum nobilitas periit, tota gloria decidit. Omnis
peccunia et congesti ex longo tempore thesauri
direpti sunt, neque ullum bellum contra Francos
exortum humana potest memoria recordari, quo illi
magis ditati et opibus aucti sint. Quippe cum
usque in id temporis pene pauperes viderentur,