PL 97, col. 44
Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne
regis, quam illa suadente acceperat. Decessit tandem
post mortem Hildegardae, cum iam tres nepotes
suos totidemque neptes in filii domo vidisset;
quam ille in eadem basilica qua pater situs est,
apud sanctum Dionisium, magno cum honore
fecit humari. Erat ei unica soror, nomine
Gisla, a puellaribus annis religiosae conversationi
mancipata, quam similiter ut matrem
magna coluit pietate; quae etiam, paucis ante
obitum illius annis, in eo quo conversata est monasterio
decessit.
19.
Liberos suos ita censuit instituendos, ut
tam filii quam filiae primo liberalibus studiis, quibus
et ipse operam dabat, erudirentur. Tum filios,
cum primum aetas patiebatur, more Francorum
equitare, armis ac venatibus exerceri fecit, filias
vero lanificio adsuescere, coloque ac fuso, ne per
otium torperent, operam impendere, atque ad
omnem honestatem erudiri iussit. Ex his omnibus
duos tantum filios et unam filiam, priusquam
moreretur, amisit, Karolum, qui maior natu
erat, et Pippinum, quem regem Italiae praefecerat,
et Hruodrudem, quae filiarum eius primogenita,
et a Constantino, Graecorum imperatore,
desponsata erat. Quorum Pippinus unum filium