PL 97, col. 497
Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne
Aliquot ante Heroldum annis, sed eo ignaro,
Joannes Tilius, Amerpachii fortasse exemplo incitatus,
Capitularium Editionem molitus est. Totum
opus Ansegisi una cum Benedicti diaconi libris primo
et secundo usque ad verba capitis 289: Qui manifestam
detegitur commisisse violentiam, non jam relegatio,
typis expressit, sed nec reliquam Benedicti
partem addidit, nec imperfectum librum vulgavit.
Perpauca tamen ejus Exemplaria post Tilii obitum
prodierunt, quorum unum quod ex musaeo Francisci
Orontii Finci ad Stephanum Baluzium, exinde ad
M. Krusium, devenit, jam vero in bibliotheca universitatis
Gottingensis habetur, manibus evolvendum
praebuit V. S. Jacobus Grimm. Liber rarissimus
eadem forma iisdemque typis expressus est ac Tiliana
legum antiquarum Editio in-16 quae sine anno
et loco prodiit, cujusque Exemplar dono Tilii ad Antonium
Schonchovium, annoque 1557, dono Petri
Adurni, ad Laurinum profectum, in bibliotheca regia
Hannoverana asservamus. Tilius Codice qui jam in
bibl. regia Parisiensi numero 4635 insignis habetur,
non ita usus est, ut ejus ubique vestigia premenda
existimaret; sed Amerpachii libro ductus, ordinem
capitulorum quae ad a. 789 pertinere didicerat, ab
Ansegiso consilio mutatum, restituere conatus est,
capitula quae non semel posita et in Ansegiso et in
Benedicto animadvertit, sustulit, similibus tantum
quibusdam relictis, numerosque capitulorum consequenter
mutavit, atque, Codicibus, ut videtur, bibl.
regiae Paris. n. 4995 et sancti Vincentii Mettensis
fultus, sententias nonnullas ab Ansegiso omissas et
inscriptiones capitularibus praefixas vel subjectas,
uncinis inclusas in textu recepit. In Ansegisi libro
primo post capita nostra 38, 50, 64, 69, 73, alia capita
sex inseruit, ex capitulari ecclesiastico anni
789, quod apud Amerpachium legerat, desumpta, videlicet
capp. Editionis nostrae 39, 52, 66 et 67, 73,
78; ita ut numerus capitum libri ejus 168 attingat.
Capiti praeterea 57 allocutionem supra relatam, capiti
76 indicationem temporis quo capitulare promulgatum
est ex Amerpachii pag. 35, notam Tempore
Adriani et inscriptionem capitularis sequentis
a nobis supra editam adjecit. Libro secundo XLVII
capita exhibet, insertis duobus post 32, omisso vero
45, ut quod eadem fere ac 34 exhibeat. Liber tertius
capitibus LXXXIX constat, capitibus 89 et 90 [(789, Eccl., c. 66 et 73)]
jam libro primo receptis,
et addito capite in fine de pace in hoste vel infra
patriam: Constituimus ut si in hoste, quod Baluzius
nonnisi in Codice Bellovacensi recentiori atramento
additum reperit, adjectis quoque capp. 12, 13, 56,
sententiis, et capiti 76 inscriptione, quas nos supra
retulimus. Libro quarto post capita 14, 24, 69, singula
capita, et ante capp. 13 et 43, rubricas inserit,
capitibus 73 et 74, quae eodem libro capp. 24 et
23 jam haberentur, omissis. Appendice prima capita
33, 34, et appendice secunda caput 38 [(789, Eccl.,
c. 52, 78, 67,)] ut libro primo jam recepta, appendicis
secundae caput 16, quod libro tertio jam occurrisset,
omisit.
Editionis Tilianae exemplum nactus Petrus Pithoeus,
Parisiis, 1588, in-8º, textu nusquam mutato et librorum