PL 97, col. 499
Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne
solertia ea imperare videbatur. Satis igitur
habuimus ab eo comparatis uti, et ex iis una cum
noviter a nobis conquisitis solidum operi fundamentum
stabilire. Quod in quantum ex voto cesserit,
eo conjicere liceat, quod Codices Baluzio incognitos
undecim saeculorum IX, X, XI, XII, aliis etiam nonnullis
saltem inspectis, Editioni nostrae adhibuimus.
Optimus eorum est:
1.
C. olim Corbeiensis, tum Friderici Lindenbrogii
(qui tamen eo in edendo Ansegiso non usus est).
jam vero bibl. publicae Hamburgensis, n. 83, in-4º
saec. IX. qui praeter Ansegisum capitulare Wormatiense
anni 829, et leges Salicam, Ribuariorum et
Alamannorum exhibet, tanta diligentia exaratus, ut
pro operis fundamento ponendum integrum exscriberem.
Proxime ad eum accedit:
1*. C. bibl. ducalis Gothanae, saec. XI, in-fol., ubi
inde a fol. 375-395 hoc ordine, exceptis appendicibus
et capp. IV, 71-74, totum opus scribitur: IV, 24-41,
42-70; I, 77-104; IV, 13-33; I, 1-76; I, 105-162;
II, III, IV, 1-12. Magna diligentia exaratus, Hamburgensis
auctoritatem semper fere confirmat; quominus
autem vel ex illo, vel ex eodem, quo ille, Codice
descriptum putemus, hoc praeter ordinem capitum
jam indicatum eo prohibetur, quod nonnunquam
habet quae illi desunt, quodque ubi ab illo recedit,
plerumque et alios Codices sibi consentientes habet.
Lectiones ejus indicatae sunt omnes opera juvenis
doctissimi L. C. Bethmann Helmstadiensis.
2.
Cod. eccl. cathedr. Frisingensis, nunc bibliothecae
regiae Monacensis, H. N. 4. (234), membr.,
in-4º fol. LXXXIX, saec. XI, a scribis duobus exaratus,
ita ut Ansegiso una manu scripto, altera tres adjecerit
appendices, tum l. II priora XIII capp. [(superscriptum: Incipiunt cap. quae supra desunt,
sed ibi
non fuerant omissa)] , denique quinque capita addiderit
petita e Bened. I, 156, conc. Arelat. VI, can.
22, conc. Turon., addit. III, 91, capit. 809, II, 13,
Bened. I, 279. Ansegiso plura capita intrudit, post I,
78, duo, post 99 unum, post 101 tres, II, 15, quatuor,
III, 41, duo, IV, 71 unum, 74 unum. Scribit ostis, ortus,
sollers, conpendium, etc. Praeter ordinem capitum, indices
et praefationes omnes, collati sunt, me a viro cl.
Foringer efflagitante atque facillime obtinente, hi loci:
I, 140-158; II, 29-46; III, 64-66; IV, 1-12, 71-74.
2 b. Codex eccl. cathedr. Augustae Vindelicorum,
nunc bibl. regiae Monacensis n. 153, membr., in-4º
fol. CCCXVIII, saec. XI, continet collectionem canonum
poenitentialium et synodalium, legem Alamannorum;
Ansegisum; Capitularia; epistolam Paulini
Aquileiensis; epist. synodal. conc. Mediolanensis.
Excidit fol. 215, quo Ansegisi II, 28, 29, continebantur.
Appendices desunt; sed earum loco statim post
l. IV finem manus altera ea capita quae in Cod. Fris. hic
illic inserta diximus addidit, conjuncta eodem quo
ibi ordine, ita tamen, ut quod Fris. post I, 99, exhibet,
Aug. in fine libri I collocet, omittat autem quod
ille post II, 15, posuit quartum. Post IV, 71, 74, eadem
altera manus ascripsit rubra capitum a Fris.
ibi illatorum; capita ipsa in additamento illo collocata
sunt. Unum tantum caput noster addit post IV,
26, quod Fris. non habet, petitum e capitulari a.
803, Salic. 5. In lectionibus prope ad Frisingensem
accedere solet: eademque loca ultro contulit
cl. Foringer.
3.
Cod. bibl. ecclesiasticae Scafhusanae membr.,
in-4º fol. XCVII, a compluribus saec. XI, vel XII ineunte,
confectus, post tractatum theologicum et librum
Baruch, exhibet legem Salicam, i. e., Ansegisum,
adjuncto capitulari a. 829, tum Thegani Vitam
Ludovici, in fine mutilam. Quod ad Ansegisum,
quem D. Bethmannus contulit. Hamburgensi et Gothano,
quorum auctoritatem in plurimis confirmat,
longe est deterior, cum ea quae ab illis exhibet diversa
fere semper aut minus bona sint aut aperte
falsa, atque saepius ad secundam recensionem in
singulis videantur inclinare. Capitum ordinem invertit