PL 97, col. 504
Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne
tum p. 856, n. 762, 605, libri IV capitularium ab Ansegiso
collectorum, cum aliis capitularibus Caroli Magni
et Ludovici Pii, saec. X, mbr., in-4º, olim sancti Remigii
Rhemensis; in Gallia, p. 63, n. 36 bibl. Augustodunensis,
fragmentum capitularium Caroli Magni,
mbr., in-4º, saec. X.
Talibus igitur subsidiis instructus, collatis scilicet
in integrum Codicibus septem 1, 1 *, 3, 4, 6, G, B,
locis quae non inter capitularia supra edita exstant
collatis in tribus 2, 2 b, 5, evolutis Codicibus octodecim
3 b, 3 c, Paris. Suppl. Lat. 751, 4761, 3878,
Sangallensi utroque, regiis Paris. 4637, 4635, Suppl.
Lat. 1641, 4638, 3839, 4628 A, 4631, 4634, 4636, Fonds de Notre-Dame
n. 247 et 252, adhibitis etiam
lectionibus a Baluzio in Editione sua enotatis, Editionem
novam institui; ea ratione usus, ut Codicibus
prioris praecipue classis, ante omnes Hamburgensi et
Gothano, confisus, eorum tamen lectiones reliquorum
ope ad normam libri anno 827 editi redigere studerem,
lectiones quae aut propter Codicum auctoritatem
aut per se alicujus momenti esse viderentur apponerem,
numeros capitum genuinos restituerem.
Qua in re me haud totum votis excidisse, lectiones
Ansegisi cum textu singulorum capitularium supra ex
ipsis Codicibus antiquissimis Editorum collatae arguere
videntur.
De libro Benedicti diaconi Moguntiensis, qui decennio
post Ansegisi obitum elapso ejus operi supplementa
spuria adsarcire conatus est, postea monebitur.
LEGILOQUUM QUISQUIS LIBRUM RECITAVERIS ISTUM: PRINCIPIBUS NOSTRIS, DIC, MISERERE DEUS. LEGEM NAMQUE BONAM DICTARUNT MENTE BENIGNA; QUAPROPTER PRO IPSIS, QUAESO, PRECARE DEUM. INCIPIT PRAEFATIO.
Hludowici augusti et praeclari Hlotharii caesaris
iussu per intervalla temporum ad christianam
religionem conservandam, atque concordiam pacis et
dilectionis in aecclesia catholica tenendam edita.
Sed quia in diversis sparsim scripta membranulis per
diversorum spatia temporum fuerant, ne oblivioni
traderentur, pro dilectione nimia, ut praefatus sum,
praedictorum gloriosissimorum principum et pro
amore sanctissimae prolis eorum, sed et pro sanctae
aecclesiae statu, placuit mihi praedicta in hoc libello
adunare quae invenire potui capitula praedictorum
principum iussu descripta, ut ad sanctae aecclesiae
statum longaevis conservandum temporibus atque
ad meritum praefatorum principum gloriosius in
vita perpetua augmentandum proficiant. Amen.
Sed hoc notum sit lectori, quia praedicta capitula,
quae per intervalla temporum a praefatis sunt principibus
edita, in quattuor distinxi libellis. Illa