PL 97, col. 509
Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne
quatenus ut et vestra solertia et subiectorum
obedientia aeterna felicitate ab omnipotente
Deo remuneretur.
1.
De his qui ab episcopo proprio excommunicantur.
Sunt enim aliqui, qui culpis exigentibus
ab episcopo proprio excommunicantur, et ab aliis
ecclesiasticis vel laicis praesumptiose in communionem
accipiuntur. Quod omnino sanctum Nicaenum
concilium, simul et Chalcedonense,
necnon et Antiochenum atque Sardicense, fieri
prohibent.
2.
De his qui ad ordinandum veniunt. Ita enim
habetur in eodem concilio, ut eorum, qui ad ordinandum
veniunt, fides et vita prius ab episcopo diligenter
discutiatur et postea ordinentur.
3.
De clericis fugitivis et peregrinis. Item in eodem
concilio, necnon et in Antiocheno, simul et
in Chalcedonensi, ut fugitivi clerici et peregrini a
nullo recipiantur nec ordinentur sine commendatitiis
litteris et sui episcopi vel abbatis licentia.
4.
De presbyteris, diaconibus, vel his qui in clero
sunt. Item in eadem sinodo interdicutm est presbyteris
et diaconibus vel omnibus qui in clero sunt,
mulierem non habere in domo sua, propter suspicionem,
nisi matrem aut sororem, vel eas tantum
personas quae suspiciones effugiunt.
5.
De usuris. Item in eodem concilio seu in decretis
papae Leonis, necnon et in canonibus qui dicuntur
apostolorum, sicut et in lege Dominus ipse
praecepit, omnino omnibus interdictum est ad
usuram aliquid dare.
6.
De presbyteris quando missam celebrant. Auditum
est, aliquos presbyteros missam celebrare et
non communicare. Quod omnino in canonibus apostolorum
interdictum esse legitur. Vel quomodo dicere