PL 97, col. 511

Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne

ut episcopus eius ecclesiae curam habeat, ad
quam ordinatus est.
13.
De provincialibus episcopis. Item in eodem
concilio, necnon et in Chalchedonensi, ut provinciales
episcopi cum suo metropolitano bis in anno
propter causas ecclesiae concilia celebrent.
14.
De monachis et clericis. In concilio Laodicensi,
necnon et in Affricano, praecipitur, ut monachi
et clerici tabernas non ingrediantur edendi
vel bibendi causa.
15.
De die dominica, qualiter observanda est. Item
in eodem concilio praecipitur, ut a vespera usque
ad vesperam dies dominica servetur.
16.
De ignotis angelorum nominibus. Item in eodem
concilio praecipitur, ut ignota angelorum nomina

nec fingantur nec nominentur, nisi illorum quos habemus
in auctoritate. Hi sunt Michael, Gabriel, Raphael
.
17.
De mulieribus, si ad altare accedant. Item
in concilio eodem, quod non oporteat mulieres
ad altare ingredi.
18.
De episcopis, ubi non oporteat eos constitui.
Item in eodem concilio, necnon et in Sardicensi,
quod non oporteat in villulis vel in agris episcopos
constituere.
19.
De libris canonicis. Item in eodem concilio,
ut canonici libri tantum legantur in ecclesia.
20.
De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero.
Item in concilio Chalcedonensi, quod non oporteat
episcoporum aut quemlibet ex clero per pecunias

ordinari. Quia utrique deponendi sunt, et qui
ordinat et qui ordinatur, necnon et qui mediator
est inter eos. Item de eadem re in canonibus apostolorum: Si
quis episcopus aut presbyter aut diaconus
per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur
et ipse et ordinator eius, et a communione abscidantur.
21.
De maleficis vel incantatoribus. Item in eodem
concilio, ut coclearii, malefici, incantatores et incantatrices
fieri non sinantur: quos in Simone
mago terribiliter Dominus dampnavit.
22.
De monachis, clericis et presbyteris. Item in
eodem concilio infra duo capitula, necnon et in decretis
Leonis papae, ut nec monachi nec clerici nec

presbyteri in secularia negotia transeant.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.