PL 97, col. 52
Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne
et Augusti nomen accepit, quod primo in tantum
aversatus est, ut adfirmaret, se eo die, quamvis
praecipua festivitas esset, aecclesiam non intraturum,
si pontificis consilium praescire potuisset.
Invidiam tamen suscepti nominis, Romanis imperatoribus
super hoc indignantibus, magna tulit pacientia,
vicitque eorum contumaciam magnanimitate,
qua eis procul dubio longe praestantior erat,
mittendo ad eos crebras legationes, et in epistolis
fratres eos appellando
29.
Post susceptum imperiale nomen, cum adverteret
multa legibus populi sui deesse--nam
Franci duas habent leges in plurimis locis
valde diversas--cogitavit quae deerant addere et
discrepantia unire, prava quoque ac perperam prolata
corrigere; sed de his nihil aliud ab eo factum
est, nisi quod pauca capitula, et ea imperfecta, legibus
addidit. Omnium tamen nationum quae sub eius
dominatu erant, iura quae scripta non erant,
describere ac literis mandari fecit. Item barbara
et antiquissima carmina, quibus veterum regum
actus et bella canebantur, scripsit memoriaeque
mandavit. Inchoavit et grammaticam patrii sermonis.
Mensibus etiam iuxta propriam linguam vocabula
imposuit, cum ante id temporis apud Francos
partim latinis, partim barbaris nominibus, pronunciarentur.
Item ventos duodecim propriis appellationibus
insignivit, cum prius non amplius quam vix
quatuor ventorum vocabula possent inveniri. Et
de mensibus quidem Ianuarium Wintarmanoth,
Februarium Hornung, Martium Lentzinmanoth
Aprilem Ostarmanoth, Maium Winnemanoth