PL 98, col. 1006

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

secunda priore destructa computari debeat, in sequentibus,
cum res exegerit, diligentius, annuente Domino,
disputabimus, quae scilicet haud secus sex synodis
aequiparandae sunt, quam Rubenitarum et Gaditarum,
et dimidiae tribus Manasse altare altari quod per legislatorem
Domino jubente conditum est, aequiparari
potuit: cujus auctores Israelitici gladii furor
vastaret, nisi fraternas iras supplex confessio mista
precibus praeveniret. Nos denique Isaiae vaticinio
docti, qui dicit, Haec via, ambulate in ea, non declinabitis
ab ea, neque ad dexteram neque ad sinistram [(Isa. XXX)]
;
et doctoris gentium praedicationi admoniti,
qui nos viam regiam tenere instituit, imagines
in ornamentis ecclesiarum et memoria rerum gestarum
habentes, et solum Deum adorantes et ejus sanctis

opportunam venerationem exhibentes, nec cum
illis frangimus, nec cum istis adoramus, sed illius
ineptissimae synodi scripturam, quae non solum illa
locutione caret qua parva submisse, mediocria temperate,
magna granditer proferuntur, sed etiam pedestris
sermonis modum negligit, abnuentes, institutoris
nostri, sermonis videlicet Dominici, nitimur
fieri usquequaque sequaces. Quoniam igitur et patrum
anathematizantium filios, et filiorum anathematizantium
patres, mistim in praefata synodo hebetudinis
continentur discursus, mistam utriusque reprehensionem
noster, favente Domino, digeret stylus,
nihil indiscussum, nihil intactum, nihil silentii cavernis
obstrusum praeteriens: nisi forte quod aut
difficultas inordinati sermonis nostro intellectui

impertire negaverit, aut puerilis dicti ineptiam,
reverentia cohibente, noster sermo persequi despexerit.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. De eo quod Constantinus et Haerena in suis scriptis dicunt, Per eum qui conregnat nobis Deus.

a quo se exaltando noscebatur descendere: et
quanto se prostraverit humo, tanto fiat proxima coelo.
Cum ergo nostrum esse tantum distet a Dei esse, et
nostrum vivere ab ejus vivere, et nostrum regnare
ab ejus regnare, dolenda potius quam admiranda est
illorum vecordia qui, inter caetera quae sibi indiscrete
usurpant, Deum sibi conregnare etiam dicunt. Illius
enim esse, esse tantum novit: fuisse vel futurum
esse, non novit. Non habet enim partem aeternitatis,
quam nos tempus dicimus, et in praesens, praeteritum
et futurum dividimus, sed totius aeternitatis in suae
essentiae incommutabilitate integritatem habens, esse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.