PL 98, col. 1016

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

gentilium deorum mendacium, spernere debemus gentilia
vocabula, Apostolo docente qui ait, Quae societas
lucis ad tenebras? quae autem conventio Christi ad Belial [(II Cor. VI)]
?
A qua conventione ipso annuente
liberemur, qui nos, ereptos de tenebris et umbra
mortis, transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in
quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum.
CAPUT IV. De eo quod Constantinus et Haerena in epistola sua venerabili papae Adriano urbis Romae scripserunt: Rogamus tuam paternitatem et maxime Deus rogat qui nullum hominem vult perire.
Qui Deum sibi conregnare procaciter, et sua gesta divalia
superbe et gentiliter dicere audet, indubitanter
et Deum, cujus est regnum et imperium, quempiam
rogare
dicere audebit: ut dum sibi temerariam celsitudinem
prorogat, divinae majestatis imperio quiddam
derogare contendat. Nec mirandum est cur sua
praesumat attollere, cum divina verbis indoctis nitatur
submittere. Deus enim imperando lucem condidisse
legitur, et aquas ab aquis discrevisse, et limitem
his, ne denuo confunderentur, firmamentum posuisse,
et terram multigenis seminibus fecundasse, et coelum
splendifluis siderum fulgoribus perornasse, et aquas
natatilibus, aera volatilibus complevisse, et hominem
sive omnium rerum creationem patrasse: et isti dicunt,
« Rogamus tuam paternitatem, et maxime Deus
rogat, qui nullum hominem vult perire. » De Moyse
legitur eo quod fecerit quod Dominus imperarat [(Exod. XL)]
;
et idem scribit: Ad imperium Domini

movebant castra filii Israel, et ad imperium Domini
ponebant ea [(Num. IX)]
; et iste dicit: maxime quidem
Deus rogat, ut pote qui incommutabilis, inneffabilis,
sempiternus est, et omnium visibilium et invisibilium
naturam imperio creavit imperioque gubernat, rogare
incipiat. Quod quidem verbum non potestatis, sed
deprecationis est, non auctoritatis, sed necessitatis,
non imperantis, sed obsecrantis. Nam cum in Deo indigentia
nulla sit et rogare obsecrantis sit, et obsecrare
indigentis, quisquis igitur Deum rogare quid dicit,
ei procul dubio indigentiam ascribit. Cui si indigentia
inest, et necessitas. Si necessitas inest, omnipotentia
deest. Omnipotentia autem illi est, igitur indigentia
deest. De eo enim scriptum est: Excelsus
super omnes gentes Dominus, et supra coelos gloria

ejus [(Psal. CXIII)]
. Quod si forte ei convenire posse
dicunt rogare, propter personam Filii, qui secundum
Apostolum semetipsum exinanivit, formam servi accipiens,
in similitudinem hominum factus, et habitu
inventus ut homo [(Philip. II)]
; audiant eum dicentem, Lazare, veni foras
[(Joan. XI)]
; et iterum, Tolle grabatum
tuum et vade [(Joan. V, XI)]
, et iterum: Talita
cumi [(Marc. V)]
; et rursus, Adolescens, tibi dico, Surge [(Luc. VII)]
,
et caetera hujusmodi, quae non rogantis,
sed imperantis, non postulantis, sed jubentis, verba
sunt: cujus imperii potestatem in ejus nomine etiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.