PL 98, col. 1254
Epistola (Adrianus I), J. P. Migne
et consequenter etiam universae creaturae,
principium est. Dicente autem Scriptura: Et Spiritus
Dei ferebatur super aquas [(Ibid.)]
, completam commemorationem
Trinitatis agnoscimus, etc. »
Item ejusdem sancti Augustini ex libro XXXVIII super
Joannem evangelistam, inter caetera: Filius enim
Patris est Filius, et Pater utique Filii Pater est. Sed
Deus de Deo Filius dicitur; lumen de lumine Filius
dicitur. Pater dicitur lumen, sed non de lumine;
dicitur Pater Deus, sed non de Deo. Si ergo Deus
de Deo, lumen de lumine principium est, quanto
facilius intelligitur principium lumen de quo lumen,
et Deus de quo Deus? Videtur itaque absurdum,
charissimi, ut dicamus Filium principium, et Patrem
principium non dicamus? Sed quid agamus, nunquid
duo erunt principia? Cavendum est hoc dicere. Quid
ergo Pater principium, et Filius principium, quomodo
non duo principia? quomodo dicimus Patrem
Deum, Filium Deum, et tamen dicimus non duos
deos. Nefas enim dicere duos deos. Nefas est enim
dicere tres deos. » Et post pauca: « In eo quod
dicitur Spiritus Patris et Filii, non est quod dicam
tres; nisi et Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum,
unum Deum, unum Omnipotentem: ergo unum principium,
etc. »
Item ejusdem ex lib. VI [(cap. 2)] de sancta Trinitate,
inter caetera: « Quomodo ergo Deus de Deo,
lumen de lumine? Non enim simul ambo Deus de
Deo, sed solus Filius de Deo, scilicet Patre: nec
ambo simul lumen de lumine, sed solus Filius de
lumine Patre, etc. »
Item sancti Sophronii archiepiscopi Hierosolymorum
ex synodica ejus, quae oblata est in sancta sexta
synodo [(Act. 11)] , inter caetera: « Credo igitur, beati,
secundum quod a principio credidi, in unum Deum
Patrem omnipotentem, sine principio penitus, et
sempiternum, omnium visibilium atque invisibilium
factorem. Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum, qui sempiterne et impassibiliter
ex ipso natus est Deo et Patre, et non aliud
principium quam Patrem agnoscentem: sed nec
aliunde quam ex Patre ipsam subsistentiam habet:
lumen de lumine, consubstantialem, Deum verum de
Deo vero, consempiternum [ Edit. Rom., sempiternum].
Et in unum Spiritum sanctum, qui sempiterne
a Deo Patre procedit, et lumen et Deum ipsum
agnoscendum, etc. »
IN SEXTA ACTIONE.
CAP. III.-- Reprehensio. Quod idem Tarasius non
recte Spiritum sanctum contribulem Patri et Filio
dixerit, cum sufficeret dicere coaeternum, consubstantialem,
ejusdemque essentiae et naturae.
Responsio. Item ipse sanctus Sophronius: « Et
quoniam perjuravit. Oportebat enim illi mentientem
perjurare eum. Ex malorum electione melius erat
utiliora eligere, etc. »
Item ex divo Augustino in praefatione in psalmum
XXXI, inter caetera: « Debemus nulla opera
proponere fidei, id est, ut ante fidem quisquam
dicatur bene operatus. Ea enim ipsa opera quae
dicuntur ante fidem, quamvis videantur hominibus
laudabilia, inania sunt: et ita mihi videntur esse,
ut magnae vires et cursus celerrimus praeter viam.
Nemo ergo computet bona opera sua ante fidem etc. »
IN ACTIONE QUARTA.
CAP. XV.-- Reprehensio. Quod non propter eos
scriptum sit qui imagines adorare contemnunt, sicut
illi dicunt qui eas adorant, quod in psalmo legitur: Quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis? [(Psal. LXXIII.)]