PL 98, col. 1268
Epistola (Adrianus I), J. P. Migne
Item beati Augustini de libro Exodi inter caetera:
« Facta credimus, quemadmodum facta legimus,
et tamen ipsa facta umbras fuisse futurorum
apostolica doctrina cognoscimus. Putamus
ergo specialiter [spiritaliter] esse investiganda quae
facta sunt, facta tamen esse negare non possumus,
etc. »
CAP. XLVIII.-- Reprehensio. Quod non parvi sit
piaculi Scripturas sanctas aliter intelligere quam
intelligendae sunt, et ad hos sensus usurpatas accommodare
quos illae non continent: sicut in erronea
synodo, quae in Nicaea regnante Constantino
mediante Irene matre ejus, residente Tarasio Constantinopolitano
neophyto episcopo, gesta est.
Responsio. Hae subjectae reprehensiones non ex
synodo, sed de sensu tractae sunt libri beati Augustini
de eo quod apparuit Deus Moysi, ad finem
ejusdem libri, ubi ita explanatum est. Omnia ergo
futuri populi signa sunt et mysteria de Domino
nostro Jesu Christo, et si qua alia sunt in libris
veteribus sacramenta, sive illa intelligamus, sive
non intelligamus, quaerentem desiderant, non reprehendentem.
Petamus ergo, quaeramus et pulsemus,
ut aperiatur nobis. Illis futura praedicta sunt
sacramenta, nos praesentia videmus in Ecclesia.
CAP. XLIX.-- Reprehensio. Quae sit differentia
imaginis et similitudinis, sive aequalitatis.
Responsio. Quis de fidelibus ignorare se putat
aliquando, quae sit imago, aut similitudo, vel aequalitas?
In sancta vero catholica et apostolica Ecclesia
humilibus datur gratia. Nam differentia mathematicorum
exterioris arte disciplinae fideles conservare
despiciunt, beato Ambrosio dicente in libro
primo de Fide [(cap. 3)] , ubi inter caetera inquit:
« Dicendum est nobis quod scriptum est: Cavete
ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem
seductionem, secundum traditionem hominum, et secundum
elementa hujus mundi, et non secundum
Deum [(Coloss. II)]
. Omnem enim vim venenorum
suorum in dialectica disputatione constituunt, quae
philosophorum sententia definitur, non astruendi
vim habere, sed studium destruendi. Sed non in
dialectica complacuit Deo salvum facere populum
suum. Regnum enim Dei in simplicitate fidei est,
non in contentione sermonis. »
CAP. L.-- Reprehensio. Quod contra beati Gregorii
instituta sit imagines adorare seu frangere,
et quia Vetus et Novum Testamentum, et pene omnes
praecipui doctores Ecclesiae consentiunt beato
Gregorio in non adorandis imaginibus, nec ut aliquid
praeter Deum omnipotentem adorare debeamus,
in multis locis confirmat sanctus Gregorius
papa.
Responsio. Nequaquam sacras contempsit imagines
aliquando, sed magis constantissime observavit,
et eorum veneratus est figuras. Illud autem
quod pene omnes praecipui doctores Ecclesiae consentiunt
beato Gregorio, irrationabile fuit scribere,
quia sanctus Gregorius ad praedecessores suos Patres
atque praecipuos doctores sanctae catholicae
Ecclesiae obediens et consentiens fuit. Nam illi beatum
Gregorium in hoc existentes mundo nescierunt,
nisi solus ille qui quos praescivit et praedestinavit,
etc. Nam qualiter sanctos praedecessores suos veneratus
sit, proferimus epistolam ejusdem sancti Gregorii [(Lib. VII, epist. 7)]
ad Eulogium patriarcham Alexandrinum
directam, ubi inter caetera: « Praeterea
de Eudoxii haeretici persona, de cujus errore in
Latina lingua nihil reperi, mihi a vestra beatitudine
largissime gaudeo satisfactum. Virorum quippe
fortissimorum Basilii, Gregorii atque Epiphanii
testimonia protulistis, et manifeste peremptum cognoscimus
eum in quem heroes nostri tot jacula
dederunt, etc. » De veneratione vero sacrarum
imaginum, sicut in caeteris epistolis suis sanctus
Gregorius docuit, ita et in epistola sua ad Januarium
episcopum Calaritanum (Lib. VII, ind. 2,