PL 98, col. 138

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

juxta recensionem. Legitur in prima [(Cod.
Car. 12, al. 13)] : « Amicitia ab eodem Stephano cum
Francis contracta. » Baronius mutavit « inita cum
Francis. » In octava [(Cod. Car. 25, al. 34)] ait Panvinius:
« Imperatorem Graecum in armis, ut Ravennatem
exarchatum et Romam recuperaret, esse narrat. »
Baronius partim primae lectioni, partim correctioni
adhaerens, « in armis esse, » ait, « et Ravennatem
exarchatum et Romam recuperare velle narrat. »
In undecima [(Cod. Car. 24, al. 31)] Panvinius
rumorem spargi dixit « ab inimicis: » Baronius, « ab
amicis. » Denique in decima quinta [(Cod. Car. 13,
al. 27)] Panvinius: « Quinta decima per Wlfardum
coepiscopum (quem Pippino exemplo fratris Stephani
commendat) scripta, laudes. . . . . continentur. » Baronius:
« scribens, iis litteris laudes . . . . . continentur. » 120
X.
Argumenta eadem, ut aiebam, ex Baronii
Annalibus in collectionem Labbeanam sunt translata.

70) exhibet specimen scripturae Romanae Longobardicae,
quae Adriani aevo erat usui, ex authenticis litteris
ejusdem pontificis in phylira, quae servantur in
archivo Corbeiensi. In earumdem scriptura tantam
vidi similitudinem inter s et r, ut facile unum pro
altero sumi possit. Praeterea vidi u pro b frequenter
adhibitum, ac demum i perpetuo absque puncto. Ea
propter venia mihi videbatur adhibenda excipienti
Adriani litteras ex autographis, cum Carolus in Codicem
referri eas voluit. Panvinius ipse, quod majus
est, eamdem rem peccavit: nam legens in synopsi: Patrimonium sancti Petri apud Ravennatenses,
ipsemet
secundis curis posuit: Ravennates. Quod quanto sit
proximum intervallo sententiae litterarum, simplex
earum lectio planum facit. Nam, praeterquam quod
Ravennae patrimonium Gregorii Magni tempore celeberrimum,
cuncto exarchatu nunc addito pontificiae
ditioni, non erat cur repeteretur; Adrianus alibi [(ep.
59, al. 49)] perspicue agit de Savinensi patrimonio inter
alia quae restituenda erant, Ravennatensi nullatenus

memorato.
XI.
Quid autem plura? Labbeus, inspectis epistolis,
quaestioni finem attulit, synopsim hanc exhibens:
« Quod integrum sancti Petri patrimonium Sabinense
contraditum non sit: idque testificaturos regi ipsius
missos Itherium et Maginarium, si apprehensa ejus
dextera jurare jubeantur. » Quam rem siluisse Pagium
censoremque ejus nuperum P. Mansium est
quod mirer, cum praecipue videam Muratorium, qui
nullam praeterit occasionem labefactandi pontificum
dominationem in 121 exarchatu, monuisse [(Annal.
778)] pro Ravennense legendum Sabinense. Quod quidem
haud fecisset, nisi sententia litterarum coactus;
nam, Pippini donatione exarchatus et Pentapolis ob
eamdem causam admissa, dominium sanctae sedis in
dubium revocat, ac pene convellit. Videsis animi gratia
Annales Italicos, an. 1017, 1026, 1034, 1198,
1239, 1240, 1249. Quae autem melior occasio illi
potuit offerri, quam patrimonii Ravennatis repetitio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.