PL 98, col. 149

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

Respondet per eumdem Wulfardum ita esse ut
audierat; Desiderium videlicet promissis non stetisse,
neque se eorum aliquid quae per suos legatos
nuntiaverat, accepisse; missum suum regiis adjungere;
et nuntiare quae hucusque evenerunt; de
Sergio archiep. Ravennae in Urbe litibus implicito
laborare, ut suae restituatur Ecclesiae; Wulcharium
Nomentanum episcopum, qui cum fratre
Stephano in Franciam ierat etiam atque etiam
commendat.
Domno excellentissimo filio et nostro spiritali
compatri Pippino regi Francorum, et patricio Romanorum,
Paulus papa.
Lator praesentium litterarum solertissimus Wulfardus,
eximietatis vestrae fidelissimus, plenas
jocunditate nobis attulit litteras, quas et cum ingenti
laetitia mancipantes, atque lectioni reserantes,

magna exsultatione ovantes relevati sumus, agnito
scilicet per eas praefulgidae excellentiae vestrae dilectionis
affectu erga apostolorum sanctam Romanam
Ecclesiam, atque fautorem vestrum, 136 coelorum
regni janitorem, principem apostolorum, beatum
Petrum a vobis exhibito; qua de re juges omnipotenti
Deo efficacius persolvimus grates, profecto dum
tam praecipuum fortissimumque virorum, his in
diebus sanctae suae contulit Ecclesiae tutorem.
Interea, Christianissime, Dei providentia, victor
rex, gemina festivitatis peregimus gaudia, in eo
quod optata cordis adepti desideria, in vinculo spiritalis
foederis pariter sumus adnexi; praefatus nempe
sodalitatis vestrae illustris missus pretiosissimum

nobis supernae gratiae munus attulit sabanum videlicet,
in quo nostra dulcissima atque amantissima

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.