PL 98, col. 151

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

excellentiae vestrae petendo mandavimus; solite
namque perfidi et maligni illi in magna arrogantia
cordis permanentes, nequaquam inclinantur justitiam
beati Petri restituere. Tamen omnia qualiter acta
sunt, referentibus vestris missis agnoscere potestis:
et subsequentem nostrum missum ad vos dirigimus,
dignas vobis gratias de omnibus referentes, et
cuncta per eum eximietati vestrae dirigimus in
responsis de his quae in antea provenerint. Sergio
vero archiepiscopo, 138 juxta id quod vestrae innotuit
excellentiae, indesinenter imminemus ut suae restituatur
ecclesiae. Petimus autem excellentem bonitatem
vestram, ut reverendissimum et sanctissimum
fratrem et coepiscopum nostrum Wulcharium [ Lamb.,
Wilcharium], sicut praefatus beatae recordationis

domnus et germanus meus, sanctissimus Stephanus
papa, eum benignae eximietati vestrae commendavit,
in omnibus commendatum habere jubeatis. Hic praelibatis,
trinus et unus Deus noster sua vos extensionis
dextera protegat, cum dulcissima conjuge,
excellentissima regina, spiritali nostra commatre,
atque amantissimis vestris meisque filiis in solio
regni sospites permanentes, et in praesenti vita et
in aeterna beatitudine uberrime concedat valere.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
XIV. 139 ITEM EXEMPLAR GENERALE EJUSDEM PAPAE AD CUNCTUM EXERCITUM A DEO PROTECTUM REGNI FRANCORUM, In qua continentur gratiarum actiones et uberrimae benedictiones, pro certamine eorum, et ut magis in servitio Dei omnipotentis et sanctae Dei Ecclesiae certando perseverent, animum domini Pippini regis ad hoc peragendum excitent . [( An. Dom. 757, Cod. Car. XXII, chron. 14.)]

ARGUMENTUM.--Proceribus cunctis et exercitui Francorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.