PL 98, col. 155

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

nobis inferentes, dum vestram laetitiam amplissime
comperimus; quoniam nihil nobis dulcius,
domine rex, in hac vita existit, quam de vestris prosperitatibus
gratulari, dum vestra salus nostra post
Deum est securitas. At vero in ipsis vestris mellifluis
apicibus nos salutari providentia vestra, et admonere
praecellentia vestra studuit, firmos nos ac fideles debere
permanere erga beatum Petrum, principem
apostolorum, et sanctam Dei Ecclesiam, et circa beatissimum
et coangelicum spiritalem Patrem vestrum,
a Deo decretum dominum nostrum Paulum summum
pontificem et universalem papam, pro quo omnino
laetati sumus in tam vestra prudentissima admonitione.
O quanta divina aspiratione interna viscerum
nostrorum praecordia in nobis, vestris fidelibus, redundant!.

Vere enim, domne rex, profecto Spiritus
Dei in vestro mellifluo inhabitat corde, et ideo tam
salutari consilio vestros bene cupientes admonere
studuistis; nos quidem, praecellentissime regum,
firmi ac fideles servi sanctae Dei Ecclesiae, et praefati
[ Lamb., praelati] ter beatissimi et coangelici spiritalis
Patris vestri, domni nostri, Pauli summi pontificis
et universalis papae consistimus, quia ipse noster
est Pater et optimus pastor, et pro nostra salute
decertare quotidie non cessat, sicut et ejus germanus,
sanctae recordationis, beatissimus dominus Stephanus
papa, fovens nos et salubriter gubernans, sicut
revera rationales sibi a Deo commissas oves, dum
nimirum et mitissimus et vere in omnibus misericors
existit; imitator effectus beati Petri, cujus vices

gerit, et dum ejus vicarius consistit, nos quidem,
excellentissime ac Christianissime domne rex, firmam
fiduciam in hujuscemodi vestra habemus pollicitatione,
sed obnixe deprecamur, et tanquam praesentialiter
vestris regalibus provoluti vestigiis, petimus,
etiam et per nos beatus Petrus vestram aggreditur
excellentiam, ut jubeas, benignissime regum,
nosterque post Deum defensor, ita solite decertare
ac disponere, ut perfecta sanctae Dei Ecclesiae exaltatio,
et fidei nostrae orthodoxae, omniumque 144
nostrum profligetur [procuretur] defensio: petentes
et hoc coram Deo vivo, qui vos in regem per suum
apostolum beatum Petrum ungi praecepit, ut dilatationem
hujus provinciae a vobis de manu gentium

ereptae perficere jubeatis, et in eo, quod coepistis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.