PL 99, col. 867
De sacramento baptismi (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
et apostolica traditione, qua Ecclesiae Christum
insitum tenent, per baptismum et participationem
mensae dominicae, non solum ad regnum Dei, sed
nec ad salutem et vitam aeternam posse pervenire.
Hoc enim et Scriptura testatur. Nam quid aliud tenent
qui baptismum nomine salutis appellant, nisi
quod dictum est: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis?
Quid aliud etiam qui sacramentum
mensae Dominicae vitam vocant, nisi quod dictum
est: Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi
vita? Idem Dominus in Evangelio: Caro enim mea,
inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.
Cum enim cibo et potu id appetant homines, ut
non esuriant neque sitiant; hoc veraciter non praestat,
nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur
immortales et incorruptibiles facit; ita tamen, si
ante omnia hi qui sumunt impleant illud quod sequitur: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem,
in me manet et ego in illo.
Nam hoc est
veraciter manducare illam escam, et illum bibere
potum, in Christo scilicet manere, et illum manentem
in se habere. Ac per hoc qui non manet in
Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio
nec manducat ejus carnem, nec bibit ejus sanguinem, »
etiamsi tantae rei sacramentum ad judicium
sibi manducet et bibat. Aliud est enim sacramentum,
aliud virtus sacramenti. Salus autem et vita aeterna
non est exterius in sacramento; nam hoc etiam infideles
sumere possunt; sed interius sumi non potest
in virtute sacramenti, quae non sumitur nisi ab
his qui veraciter sunt pii et fideles, et imitatores Dei
sicut filii charissimi, et ambulant in dilectione, sicut
et Christus dilexit nos.
Hunc panem qui vitam tribuit mundo, significavit
illud manna quo aliti sunt filii Israel in deserto, et
de quo Dominus ait Judaeis: Patres vestri manducaverunt
in deserto manna, et mortui sunt [(Joan. VI,
59)]
. Cum ergo perspicuum sit quod Dominus non de
morte corporis loqueretur, qua et nos morimur, qui
panem de coelo descendentem manducavimus, sed
de morte animae, cur dicitur quod qui manducaverunt
manna mortui sunt? Nunquid et Moyses et
caeteri sancti qui ibi fuerunt, mortui sunt? Sed
illos dicit mortuos qui sacramentum sine virtute
sacramenti perceperunt. Quod autem interius sit
virtus sacramenti, quae invisibiliter praestat ablutionem,
sanctificationem et vitam, sicut aqua baptismatis,
unctio chrismatis, et corpus ac sanguis
Domini, nullus utique ignorat fidelium. Unde intelligitur
quod et illis antiquis Patribus qui baptizati
dicuntur in nube et in mari, sic datum est salvari,
mundari et sanctificari in virtute sacramentorum.
Propter quod nullus esse securus debet de
perceptione sacramentorum, nisi virtutem invisibiliter
teneat et custodiat. Haec igitur omnia ideo tali
modo dicimus, quia nisi sumus exponere, quomodo
plebem doceamus nobis commissam.
CAPUT X. De infantibus vel his qui pro se respondere non possunt.